[SCAEUOLA libro quinto responsorum. ]
[스카에볼라 『답변집』 제5권] 선의로 패소한 자의 사무관리자, 후견인 또는 보사인이 상소하였고, 그 사건이 오랫동안 지연되었다.
§49.1.24.prNegotiorum gestor uel tutor uel curator bona fide condemnati appellauerunt et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur.
그들의 상소가 부당한 것으로 선고되었을 때, 판결이 늦어졌다는 이유로 중간 기간의 원금에 대한 이자가 지급되어야 하는지가 질문되었다.
respondit secundum ea quae proponerentur dandam utilem actionem.
그는 제시된 사실에 따르면 준용소권이 허용되어야 한다고 답변했다.
§49.1.24.1Curator iuuenis aduersus tutoris heredes iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem uicensimum quintum annum aetatis iuuenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit.
한 청년의 보사인이 그 후견인의 상속인들을 상대로 소송을 거쳐 상소를 제기하였다. 그런데 그 청년이 25세의 나이에 달하고 군역에 복무하게 되었을 때, 상소의 추행을 중단하였다.
quaero, regressus a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an uero curatorem in eam rem conueniri oporteret.
나는 묻는다. 군역에서 돌아온 그 자신이 상소를 완결해야 하는가, 아니면 보사인이 그 일로 소송을 제기당해야 하는가.
respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum ea quae proponerentur.
그는 제시된 사실에 따르면 그 군인 자신이 자신과 관련된 소송을 수행해야 한다고 답변했다.