[ULPIANUS libro trigensimo septimo ad edictum. ] §47.3.1.prLex duodecim tabularum neque soluere permittit tignum furtiuum aedibus uel uineis iunctum neque uindicare (quod prouidenter lex effecit, ne uel aedificia sub hoc praetextu diruantur uel uinearum cultura turbetur): sed in eum, qui conuictus est iunxisse, in duplum dat actionem.
[울피아누스, 고시 주해 제37권으로부터.] 12표법은 건물이나 포도원에 접합된 도난된 건축자재를 분리하는 것도, 반환 청구하는 것도 허용하지 않는다(이는 이 핑계로 건물이 파괴되거나 포도원 경작이 방해받지 않도록 법이 선견지명을 가지고 규정한 것이다). 그러나 그것을 접합한 것으로 판명된 자에 대해서는 2배의 소를 인정한다.
§47.3.1.1Tigni autem appellatione continetur omnis materia, ex qua aedificium constet, uineaeque necessaria.
한편, "건축자재"라는 명칭에는 건물을 구성하는 모든 재료 및 포도원에 필요한 물건이 포함된다.
unde quidam aiunt tegulam quoque et lapidem et testam ceteraque, si qua aedificiis sunt utilia (tigna enim a tegendo dicta sunt), hoc amplius et calcem et harenam tignorum appellatione contineri.
그리하여 어떤 이들은 기와와 돌, 벽돌, 그 밖에 건물에 유용한 것들이 있다면 무엇이든(건축자재를 뜻하는 "tigna"는 덮는다는 뜻의 "tegere"에서 유래했기 때문이다), 나아가 석회와 모래까지도 "건축자재"의 명칭에 포함된다고 말한다.
sed et in uineis tigni appellatione omnia uineis necessaria continentur, ut puta perticae pedamenta.
또한 포도원에서도 "건축자재"라는 명칭에 포도원에 필요한 모든 것, 예컨대 지주나 버팀목 등이 포함된다.
Sed et ad exhibendum danda est actio: nec enim parci oportet ei, qui sciens alienam rem aedificio inclusit uinxitue: non enim sic eum conuenimus quasi possidentem, sed ita, quasi dolo malo fecerit, quo minus possideat.
나아가 제출의 소도 인정되어야 한다. 왜냐하면 타인의 물건임을 알면서 건물에 내포시키거나 접합한 자에게는 관용을 베풀어서는 안 되기 때문이다. 우리는 그를 점유자로서 고소하는 것이 아니라, 악의로써 점유를 면한 자로서 고소하는 것이기 때문이다.