[MARCELLUS libro singulari responsorum. ] §46.3.48.prTitia cum propter dotem bona mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et mouentia distraxit: quaero, an ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant.
[마르켈루스, 답변록 단권본] 티티아가 지참금 때문에 남편의 재산을 점유하고 있었을 때, 그녀는 소유자로서 모든 일을 처리하고, 수익을 징수하고, 동산을 처분했다. 나는 그녀가 남편의 재산으로부터 얻은 것들이 그녀의 지참금에 충당되어야 하는지 묻는다.
Marcellus respondit reputationem eius quod proponeretur non iniquam uideri: pro soluto enim magis habendum est, quod ex ea causa mulier percepit.
마르켈루스는 제시된 사실에 대한 충당이 불공정해 보이지 않는다고 답변했다. 왜냐하면 그 원인으로부터 여성이 수령한 것은 오히려 변제받은 것으로 여겨져야 하기 때문이다.
sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem peruenit, non ex uniuersa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum.
그러나 만약 지참금 반환 청구의 중재인이 이자의 계산도 고려해야 한다면, 여성에게 각각의 것이 도달할 때마다 전체 총액에서 차감되는 것이 아니라, 여성이 이자의 명목으로 얻어야 했던 금액에 먼저 충당되도록 계산되어야 한다. 이것은 불공정하지 않다.