[IDEM libro decimo responsorum. ] §46.3.100.prQuaero, an curatoribus uel tutoribus in prouincia datis Romae pecunia solui possit, quae in prouincia ita ab his faenerata esset, ut Romae solueretur, cum idem curatores uel tutores rerum Italicarum administrationem non sustinent, an, si soluerit debitor, liberetur.
[같은 저자, 해답집 제10권.] 속주에서 임명된 보좌인이나 후견인에게, 그들이 속주에서 로마에서 지급되기로 하고 대여한 돈을 로마에서 지급할 수 있는지, 비록 동일한 보좌인이나 후견인이 이탈리아 재산의 관리를 인수하지 않고 있더라도, 혹은 채무자가 지급하면 면책되는지를 나는 묻는다.
Paulus respondit his tutoribus uel curatoribus recte pupillo pecuniam debitam solui, qui negotia eius administrant: eos autem, qui prouincialium rerum curatores uel tutores sunt, Italica negotia administrare non solere, nisi specialiter tutores prouincialium rerum, ut sibi Romae redderetur, promitti curauerunt.
파울루스는 피후견인에게 지급되어야 할 돈은 그의 사무를 관리하는 해당 후견인이나 보좌인에게 정당하게 지급된다고 답변하였다. 그러나 속주 재산의 보좌인이나 후견인인 자들은, 속주 재산의 후견인들이 특별히 자신들에게 로마에서 반환되도록 약속을 받아두지 않았다면, 이탈리아의 사무를 관리하는 관례가 없다.