[ULPIANUS libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §44.6.1.prLitigiosam rem non facit denuntiatio, quae impediendae uenditionis causa fit.
[울피아누스 『고시주해』 제76권] 매도를 방해할 목적으로 행해진 통지는 물건을 계송물로 만들지 않는다.
§44.6.1.1Si inter Primum et Secundum sit lis contestata et ego a Tertio emero, qui nullam controuersiam patiebatur, uideamus, an exceptioni locus sit.
만일 프리무스와 세쿤두스 사이에 소송계속이 이루어졌고, 내가 아무런 분쟁도 겪고 있지 않던 테르티우스로부터 매수하였다면, 항변의 여지가 있는지 검토해 보자.
et putem subueniendum mihi, quia is, qui mihi uendidit, nullam litem habuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter se iungant, qui cum ipso litigare non poterant.
그리고 나는 나에게 구제가 인정되어야 한다고 생각한다. 왜냐하면 나에게 매도한 사람은 아무런 소송도 겪고 있지 않았기 때문이며, 그 사람과 직접 소송할 수 없었던 두 사람이 그를 해치기 위해 서로 소송을 결탁하는 일이 일어날 수 있기 때문이다.
si tamen cum procuratore tutore curatoreue alicuius iudicium acceptum sit, consequens erit dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem pertinere.
그러나 만일 누군가의 대리인, 후견인 또는 보좌인과 소송이 인수되었다면, 마치 본인과 직접 소송이 진행되는 것처럼, 그에게도 항변이 미친다고 말하는 것이 당연한 귀결일 것이다.