[IDEM libro tertio decimo responsorum. ]
[같은 저자, 답변집 제13권] 어떤 이가 서류들을 진짜인 것처럼 인정하고 법관의 판결 후에 (채무를) 이행하였다.
§44.1.11.prQui adgnitis instrumentis, quasi uera essent, soluit post sententiam iudicis, quaero, si postea cognita rei ueritate et repertis falsis instrumentis accusare uelit et probare falsa esse instrumenta, ex quibus conueniebatur, cum instrumentis subscripserat ex praecepto siue interlocutione iudicis, an praescriptio ei opponi possit? cum et principalibus constitutionibus manifeste cauetur, etsi res iudicata esset ex falsis instrumentis, si postea falsa inueniantur, nec rei iudicatae praescriptionem opponi.
나는 묻는다, 만약 그 후에 일의 진상이 밝혀지고 위조된 서류들이 발견되어, 그가 비록 법관의 명령 또는 중간결정에 따라 그 서류들에 서명했었더라도, 자신을 상대로 소가 제기되었던 서류들이 위조된 것임을 고발하고 증명하고자 한다면, 그에 대해 항변이 주장될 수 있는가? 황제 칙령들에서도 위조된 서류들에 기초하여 판결이 내려졌더라도 그 후에 그것들이 위조된 것임이 밝혀진다면 기판력의 항변도 주장될 수 없다고 명백히 규정하고 있는데 말이다.
Modestinus respondit ob hoc, quod per errorem solutio facta est uel cautio de soluendo interposita proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni locum non esse.
모데스티누스는 답변하였다. 현재 위조된 것이라고 주장되는 이 서류들에 기초하여 착오로 인해 이행이 행해졌거나 이행의 담보가 제공되었다는 점이 제시되는 이상, 항변이 성립할 여지는 없다.