[IULIANUS libro trigensimo quinto digestorum. ] §4.6.41.prSi quis Titio legauerit, si mortis suae tempore in Italia esset, aut in annos singulos, quod in Italia esset, et ei succursum fuerit, quia ob id, quod rei publicae causa afuit, exclusus fuerit a legato: fideicommissum ab eo relictum praestare cogitur.
[율리아누스, 학설휘찬 제35권] 어떤 사람이 티티우스에게, 자신이 사망할 당시에 이탈리아에 있을 것을 조건으로 하거나, 혹은 이탈리아에 있다는 이유로 매년 유증을 하였는데, 그가 공무로 인해 부재했다는 이유로 유증에서 배제되었기 때문에 구제를 받은 경우, 그는 자신에 의해 남겨진 유언신탁을 이행하도록 강제된다.
MARCELLUS notat: quis enim dubitabit salua legatorum et fideicommissorum causa militi restitui hereditatem, quam ob id perdidit, quod rei publicae causa afuit?
마르켈루스는 다음과 같이 주석을 단다. "공무로 인해 부재했다는 이유로 잃어버린 상속재산이, 유증 및 유언신탁의 법적 효력이 유지된 채로 군인에게 회복된다는 것을 누가 의심하겠는가?"