[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ]
[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum.] 울피아누스, 고시 주해 제12권.
§4.6.17.prIulianus libro quarto scribit non solum aduersus possessorem hereditatis succurrendum militi, uerum aduersus eos quoque, qui a possessore emerunt, ut uindicari res possint, si miles hereditatem adgnouerit: quod si non adgnouerit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur.
율리아누스는 제4권에서, 군인이 유산을 승인하는 경우 그 재산을 회수할 수 있도록, 유산 점유자뿐만 아니라 점유자로부터 매수한 자들에 대해서도 군인에게 구제가 주어져야 한다고 기록한다. 그러나 만약 군인이 이를 승인하지 않았다면, 사후적으로 취득시효가 진행되었음이 분명해진다.
§4.6.17.1Eum quoque cui sic legatum sit: 'uel in annos singulos, quibus in Italia esset', restituendum, ut capiat, atque si in Italia fuisset, et Labeo scribit et Iulianus libro quarto et Pomponius libro trigensimo primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed condicio in causa est.
또한, "또는 그가 이탈리아에 체류하는 각 해에 대하여"라고 유증을 받은 자에 대해서도, 마치 그가 이탈리아에 있었던 것처럼 유증을 받을 수 있도록 원상회복되어야 한다는 점을 라베오도 기록하고 있으며, 율리아누스도 제4권에서, 폼포니우스도 제31권에서 찬성한다. 왜냐하면 법무관의 구제가 필요했던 곳에서는 소송의 기한이 소멸하는 것이 아니라, 조건이 장애가 되기 때문이다.