[FLORENTINUS libro decimo institutionum. ] §38.2.28.prSi in libertinum animaduersum erit, patronis eius ius, quod in bonis eius habituri essent, si is in quem animaduersum est sua morte decessisset, eripiendum non est.
[플로렌티누스, 법학제요 제10권] 만약 해방노예가 사형에 처해진다면, 그의 파트로누스들로부터, 만약 사형에 처해진 자가 자연사했더라면 그의 유산에 대해 그들이 가졌을 권리는 박탈되어서는 안 된다.
sed reliquam partem bonorum, quae ad manumissorem iure ciuili non pertineat, fisco esse uindicandam placet.
그러나 시민법에 의해 해방자에게 귀속되지 않는 유산의 나머지 부분은 국고로 회수되어야 하는 것으로 본다.
§38.2.28.1Eadem seruantur in bonis eorum qui metu accusationis mortem sibi consciuerint aut fugerint, quae in damnatorum bonis constituta sunt.
고발을 두려워하여 자살했거나 도망친 자들의 유산에 대해서도, 유죄 선고를 받은 자들의 유산에 대해 규정된 것과 동일한 규칙이 준수된다.