[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §38.1.13.prSi quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt.
[울피아누스, 고시 주석 제38권] 만일 누구든지 해방된다는 조건하에 매수되었고, 신군 마르쿠스의 칙령에 따라 자유에 이르게 되었다면, 그에게 부과된 노역은 아무런 효력을 갖지 못할 것이다.
§38.1.13.1Sed nec cui bona addicta sunt ex constitutione diui Marci libertatium conseruandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamuis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus.
그러나 신군 마르쿠스의 자유 유지를 위한 칙령에 따라 재산이 양도된 자 역시, 직접적인 자유를 얻은 자들로부터나 신탁유증에 의한 자유를 얻은 자들로부터나 노역을 청구할 수 없을 것이다. 비록 신탁유증에 의한 자유를 얻은 자들이 그 자신의 해방노예가 된다 할지라도 그러하다. 왜냐하면 그들은, 우리가 아무런 필요에 강제되지 않고 해방시킨 고유한 해방노예들처럼 해방노예가 되는 것은 아니기 때문이다.
§38.1.13.2Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint.
노역에 관한 소송은 노역 기한이 경과했을 때에 비로소 발생한다.
praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, posteaquam fuerint indictae.
그러나 노역 기한은 그것이 발생하기 시작하기 전에는 경과할 수 없으며, 노역이 지정된 후에 발생하기 시작한다.
§38.1.13.3Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere.
설령 해방노예가 아내를 두고 있더라도, 후원자가 노역을 요구하는 것은 금지되지 않는다.
§38.1.13.4Si impubes sit patronus, uoluntate eius non uidetur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas uoluntati accesserit.
만약 후원자가 미성년자라면, 후견인의 인가가 그 의사에 더해지지 않는 한, 해방여노예가 그의 의사에 따라 혼인한 것으로 보지 않는다.
§38.1.13.5Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae.
추인 역시 해방여노예의 혼인에 있어 후원자에게 불리하게 작용한다.