[SCAEUOLA libro quarto responsorum. ] §36.1.64.prA filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris peruenisset, quod si sine liberis, uniuersum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat.
[스폴라, 『답신집』 제4권] [유언자는] 딸에게, 만약 그녀가 자녀들을 생존시켜 두고 사망한다면 아버지의 재산으로부터 그녀에게 귀속된 것의 일부를, 그러나 만약 자녀가 없다면[사망한다면] 그 전부를 형제에게 반환할 것을 청구하였다. 혼인 중에 그녀가 사망하고 딸이 생존하고 있을 때, 그녀의 상속인이 유산의 일부와 함께 지참금 명목으로 주어졌던 것의 일부도 반환해야 하는지가 문제된다.
respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum.
[스폴라는] 지참금으로 주어졌던 것은 반환되어야 할 유산의 일부에 포함되지 않으며, 또한 만약 지참금 약정으로 인해 무언가 채무가 있었다면 그것은 채무(소극재산)로 취급되어야 한다고 답하였다.
§36.1.64.1Alumno certam pecuniam legauit et eam recipi a Sempronio mandauit et certas usuras alumno praestari, donec ad uicensimum annum peruenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem Septiciae.
그는 피양육자에게 일정 액수의 돈을 유증하고, 그것을 셈프로니우스가 수령(관리)하도록 위탁하였으며, 그가 20세에 달할 때까지 일정한 이자가 피양육자에게 지급되도록[위탁하였다]. 이어서 피양육자의 신탁에, 만약 그가 자녀 없이 사망한다면 일부를 셈프로니우스에게, 일부를 셉티치아에게 반환할 것을 위탁하였다.
quaesitum est defuncto alumno intra annum uicensimum, an substituti fideicommissum petere possint an uero in id tempus sustinere, quo, si uiueret, alumnus uicensimum annum impleret.
피양육자가 20세 미만에 사망하였을 때, 대체지정인들이 신탁유증의 이행을 청구할 수 있는지, 아니면 만약 그가 살아 있었다면 20세를 채웠을 때까지 기다려야 하는지가 문제되었다.
respondi secundum ea quae proponerentur posse.
나는 제시된 사실들에 따르면[청구할 수] 있다고 답하였다.