[IDEM libro duodecimo ad Plautium. ] §35.2.49.prPLAUTIUS. Seruo, quem tibi legaueram, fundum legaui. Atilicinus Nerua Sabinus primum in seruo rationem legis Falcidiae habendam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis partibus fundi legis Falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis.
[동인 『플라우티우스 주해』 제12권] 플라우티우스: "내가 그대에게 유증했던 노예에게, 나는 토지를 유증했다." 아틸리키누스, 네르바, 사비누스는 첫째로 노예에 대하여 팔키디우스법의 계산이 행해져야 하고, 그로부터 공제되는 만큼의 비율이 유증된 토지에서 무효가 될 것이며, 둘째로 토지의 나머지 부분으로부터 (모든 유증에서와 같이) 팔키디우스법의 몫이 공제될 것이라고 [생각했다].
Cassius, quod seruo pars lege Falcidia decedat, incipere seruum fieri communem heredis et legatarii, communi autem seruo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in so eam personam legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis Falcidiae decessuram.
카시우스는, 팔키디우스법에 의해 노예의 일부가 공제되기 때문에 그 노예는 상속인과 수증자의 공유가 되기 시작하며, 공유 노예에게 유증이 행해졌을 때에는 전체가 동업자에게 귀속되는데, 왜냐하면 그 사람에게서 유증이 성립할 수 있기 때문이며, 이 이유로 토지로부터는 팔키디우스법의 몫이 단 한 번만 공제될 것이라고 [생각했다].
PAULUS. Cassii sententia utimur: nam et diuus Pius rescribsit seruo communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere.
파울루스: 우리는 카시우스의 의견을 따른다. 왜냐하면 신격화된 피우스 황제 역시 공유 노예에게 주어진 신탁유증은 전체가 동업자에게 귀속된다고 회답했기 때문이다.
§35.2.49.1Interdum euenit, ut propter rationem legis Falcidiae sequens legatum exstinguatur, ueluti si fundus et ad eum uia legata sit per alium fundum: nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest procedere uiae legatum, quia per partem seruitus adquiri non potest.
때로는 팔키디우스법의 계산 때문에 후속 유증이 소멸하는 일이 발생한다. 예컨대 토지와, 다른 토지를 거쳐 그 토지에 이르는 통행권이 유증된 경우이다. 왜냐하면 만약 토지의 일부가 상속재산에 남게 된다면, 통행권의 유증은 효력을 발휘할 수 없기 때문이다. 왜냐하면 일부에 대해서는 지역권을 취득할 수 없기 때문이다.