[PAULUS libro duodecimo responsorum. ] §35.1.83.prLucius Titius ita testamentum fecit: 'Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici probauerit, heres mihi esto'. Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea condicione institutum uideri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse momenti.
[파울루스, 『답변록』 제12권] 루키우스 티티우스는 다음과 같이 유언하였다. '그 여자에게서 태어난 아우렐리우스 클라우디우스는, 만약 자신이 나의 아들임을 재판관에게 증명한다면, 나의 상속인이 될지어다.' 파울루스는 문제의 아들이 자신의 권능 하에 있는 조건 하에 상속인으로 지정된 것으로 보이지 않으며, 따라서 유언은 아무런 효력이 없다고 답변했다。