[IDEM libro septimo responsorum. ] §34.4.23.prPater inter filios facultatibus diuisis filiam ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere uoluit ac postea de pecunia commodorum possessionem parauit.
[동일인, 답변집 제7권에서] 아버지가 자녀들 사이에 재산을 분할한 후, 딸이 수석 백인대장 수당의 계정으로부터 300아우레우스 금화를 받기를 원했고, 그 후에 그 수당의 돈으로 부동산을 구입하였다.
nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommissum praestabunt: non enim absumptum uidetur, quod in corpus patrimonii uersum est.
그럼에도 불구하고, 형제들이자 공동상속인들은 자매에게 유언신탁을 이행하여야 한다. 왜냐하면 가산의 본체로 전환된 것은 소멸한 것으로 여겨지지 않기 때문이다.
cum autem inter filios diuiso patrimonio res indiuisas ad omnes coheredes pertinere uoluisset, ita possessionem ex commodis comparatam diuidi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem hereditariam accipiat: hoc enim eueniret in bonis pecunia relicta.
그런데 자녀들 사이에 가산을 분할할 때 분할되지 않은 재산이 모든 공동상속인에게 귀속되기를 원했으므로, 수당으로부터 구입한 부동산은, 딸이 그 부동산의 초과 가치에 대한 상속 지분을 받도록 분할하기로 결정되었다. 왜냐하면 재산 속에 현금이 남겨졌었더라도 이와 같은 일이 일어났을 것이기 때문이다.