[ULPIANUS libro quadragesimo quarto ad Sabinum. ] §34.2.27.prQuintus Mucius libro secundo iuris ciuilis ita definit argentum factum uas argenteum uideri esse.
[울피아누스, 『사비누스 주석』 제44권] 퀸투스 무키우스는 『시민법』 제2권에서 가공된 은이란 은그릇인 것으로 여겨진다고 정의한다.
§34.2.27.1An cui argentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse uideantur, quaeritur.
모든 은을 유증받은 자에게 화폐 또한 유증된 것으로 여겨져야 하는지가 의문시된다.
et ego puto non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat.
그리고 나는 포함되지 않는다고 생각한다. 왜냐하면 누구도 화폐를 은의 범주에 쉽게 계산해 넣지 않기 때문이다.
item argento facto legato puto, nisi euidenter contra sensisse testatorem appareat, nummos non contineri.
마찬가지로 가공된 은이 유증된 경우에도, 유언자가 명백히 반대의 의사를 가졌음이 드러나지 않는 한 화폐는 포함되지 않는다고 나는 생각한다.
§34.2.27.2Argento omni legato, quod suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: hoc ideo, quia non uidetur suum esse, quod uindicari non possit.
자신의 소유인 모든 은이 유증된 경우, 채권으로 있는 것은 의심할 여지 없이 지급 의무가 없다. 이는 소유물반환청구의 대상이 될 수 없는 것은 자신의 소유인 것으로 여겨지지 않기 때문이다.
§34.2.27.3Cui aurum uel argentum factum legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: Seruius enim existimat aurum uel argentum factum id uideri, quo commode uti possumus, argentum autem fractum et collisum non incidere in eam definitionem, sed infecto contineri.
가공된 금 또는 은을 유증받은 자에게, 그것이 깨지거나 찌그러진 경우에는 포함되지 않는다. 왜냐하면 세르비우스는 가공된 금 또는 은이란 우리가 편리하게 사용할 수 있는 것을 의미한다고 생각하며, 깨지고 찌그러진 은은 그 정의에 해당하지 않고 가공되지 않은 은에 포함된다고 보기 때문이다.
§34.2.27.4Cui legatum est aurum omne, quod suum esset cum moreretur, eius omne aurum fiet, quod tunc pater familias, cum moreretur, uindicare potuit suum esse.
사망할 때 자신의 소유인 모든 금을 유증받은 자에게는, 당시 가장이 사망할 때 자신의 소유라고 반환청구할 수 있었던 모든 금이 그의 소유가 된다.
sed si qua distributio eius rei facta est, tunc interest, quomodo sit legatum.
그러나 그 물건의 분류가 이루어진 경우에는 어떻게 유증되었는가가 중요하다.
si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet cui legatum est ex quo auro aliquid est effectum, siue id suae siue alterius usionis causa paratum esset, ueluti uasa aurea emblemata signa aurum muliebre et cetera, quae his rebus sunt similia.
만약 가공된 금이 유증되었다면, 자기를 위한 것이든 타인의 사용을 위한 것이든 간에 그 금으로 무언가 만들어진 모든 것, 예컨대 금그릇, 상감 장식, 조각상, 여성용 금장신구 및 이와 유사한 다른 것들이 유증을 받은 자에게 귀속된다.
sed si infectum legatum est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem comparatum est, non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti numero fuerat, id uidetur legatum esse.
그러나 가공되지 않은 금이 유증되었다면, 특정 용도로 마련되었으나 수리 없이는 사용할 수 없게 가공된 것과, 그 가장에 의해 가공되지 않은 은의 범주로 취급되었던 것이 유증된 것으로 여겨진다.
si autem aurum uel argentum signatum legatum est, id pater familias uidetur testamento legasse, quod eius aliqua forma est expressum, ueluti quae filippi sunt itemque nomismata et similia.
반면 주조된 금 또는 은이 유증된 경우에는, 가장은 어떤 형상이 새겨진 것, 예컨대 필리포스 금화나 이와 유사한 메달 등을 유언으로 유증한 것으로 여겨진다.
§34.2.27.5Argento legato non puto uentris causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur.
은이 유증되었을 때 배설을 위해 비치된 요강은 포함되지 않는다고 나는 생각하는데, 왜냐하면 그것들은 은의 범주에 들어가지 않기 때문이다.
§34.2.27.6Argentum factum recte quis ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato neque in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit.
가공된 은이란 덩어리 상태도 아니고 판 상태도 아니며, 주조된 것도 아니고 집기류도 아니며, 화장용품도 아니고 장식품에도 들어있지 않은 것이라고 누군가 올바르게 정의할 수 있을 것이다.