[IDEM libro nono regularum. ] §31.0.32.prOmnia, quae testamentis sine die uel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur.
[같은 사람(모데스티누스)의 『규칙집』 제9권에서.] 유언에서 기한이나 조건 없이 지정된 모든 것은 상속이 승인된 날부터 이행되어야 한다.
§31.0.32.1Fundum ante condicionem conpletam ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres uindicare cum fructibus poterit.
조건이 성취되기 전에 상속인으로부터 인도되지 않았으나 수증자에 의해 점유된 토지에 대해서는, 상속인이 과실과 함께 그 반환을 청구할 수 있다.
§31.0.32.2Cum ita legatur: illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo 'erunt', mancipia quoque continentur.
"그에게 이에 더하여 그 토지를, 그 토지에 있게 될 모든 물건과 함께"라고 유증된 경우, 노예 역시 포함된다.
§31.0.32.3Cum ita legatur: 'quidquid in horreo meo erit et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod illatum est non uidetur esse legatum.
"내 창고에 있게 될 것은 무엇이든지"라고 유증된 경우, 그 유증을 받은 자가 유증되지 않은 물건 중에서 그의(유언자의) 모르게 자신의 유증을 늘릴 목적으로 창고에 들여놓았다면, 들여놓은 물건은 유증된 것으로 여겨지지 않는다.
§31.0.32.4Quod a legatario petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum est praestare debebit.
수증자에게 다른 사람에게 인도하도록 청구되었던 것에 대하여, 만약 수증자가 사망한다면 그 상속인 역시 유증된 것을 이행해야 한다.
§31.0.32.5Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt.
지명하여 유증된 특정물이 발견되지 않고, 상속인의 고의로 인해 소실된 것으로 증명되지 않는다면, 그 유언에 기하여 청구될 수 없다.
§31.0.32.6In fideicommisso quod familiae relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores uoluntatem suam extenderit.
가문에 남겨진 유언신탁에 있어서는, 지명된 자들, 또는 그들이 모두 사망한 후에는 유언자가 사망한 시점에 망인의 가문에 속했던 자들 및 이들로부터 일촌 관계(제1등급)로 태어난 자들이 그 청구에 받아들여질 수 있다. 다만 망인이 특별히 더 먼 자손에게까지 자신의 의사를 확장한 경우는 제외한다.