[ULPIANUS libro primo ad Sabinum. ] §28.1.18.prIs cui lege bonis interdictum est testamentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non ualet: quod tamen interdictione uetustius habuerit testamentum, hoc ualebit.
[울피아누스 《사비누스 주석》 제1권] 법률에 의해 재산 관리가 금지된 자는 유언을 작성할 수 없으며, 설령 작성하더라도 법률상 당연히 무효이다. 그러나 그 금지 선고보다 이전에 그가 작성해 둔 유언은 유효하다.
merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi poterit, cum neque testamenti factionem habeat.
따라서 당연히, 그는 유언 능력을 가지고 있지 않으므로 유언의 증인으로 참여할 수도 없다.
§28.1.18.1Si quis ob carmen famosum damnetur, senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec ad testamentum adhiberi.
만일 누구든 비방하는 시가로 인해 유죄 판결을 받는다면, 원로원 결의에 의해 그가 유언 능력 상실자가 되도록 명시되어 있다. 따라서 그는 유언을 작성할 수도 없고, 유언의 증인으로 참여할 수도 없다.