[IDEM libro secundo responsorum. ] §27.1.16.prGaius testamento Nigidium filio suo tutorem dedit eundemque usque ad uicensimum quintum annum curatorem constituit: quaero, cum liceat Nigidio a curatione etiam citra appellationem se excusare, ex qua die tempora, quae in excusationibus obseruanda diuus Marcus statuit, computanda sunt, utrum ex die aperti testamenti, an ex quo ad negotia gerenda uocatur, id est post quartum decimum annum impletum.
[동일 저자, 회답록 제2권] 가이우스는 유언으로 니기디우스룰 자기 아들의 후견인으로 지정하고, 동일인을 (아들이) 25세에 달할 때까지의 보좌인으로 정하였다. 질문하노니, 니기디우스는 상소를 제기함이 없이도 보좌로부터의 면제를 청구할 수 있는데, 신성한 마르쿠스가 면제 청구에서 준수하도록 규정한 기간은 어느 날부터 기산되어야 하는가? 유언서가 개봉된 날부터인가, 아니면 그가 사무를 수행하도록 소환되는 날, 즉 14세를 만료한 이후부터인가?
Modestinus respondit excusationem a cura tunc necessariam esse, cum decreto praetoris seu praesidis confirmatus curator fuerit.
모데스티누스는 보좌로부터의 면제는 법무관 또는 총독의 결정에 의해 보좌인으로 승인되었을 때에 비로소 필요하게 된다고 회답하였다.