§5.5.1plane deest quod scribam;
쓸 거리가 정말이지 전혀 없네.
nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est;
위임할 사항도 없고(아무것도 빠뜨리지 않았으니까), 전할 소식도 없으며(새로운 것이 전혀 없으니까), 농담할 여유도 없네.
ita me multa sollicitant.
그만큼 많은 걱정거리가 나를 괴롭히고 있다네.
tantum tamen scito, Idibus Maiis nos Venusia mane proficiscentis has dedisse.
하지만 이것만은 알아두게나. 5월 15일 아침에 우리가 베누시아를 출발하면서 이 편지를 보냈다는 것을 말이네.
eo autem die credo aliquid actum in senatu.
그리고 그날 원로원에서 무언가 처리되었으리라 믿네.
sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus.
그러니 자네의 편지가 우리를 뒤따라오게 하여, 모든 일의 전말뿐 아니라 소문까지도 우리가 알 수 있게 해 주게나.
eas accipiemus Brundisi;
우리는 그 편지들을 브룬디시움에서 받을 것이네.
ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.
거기서 폼프티누스를 자네가 편지에 쓴 그날까지 기다릴 계획이기 때문이네.
§5.5.2nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγουσ de re publica habuerimus ad te perscribemus.
우리가 타렌툼에서 폼페이우스와 나눌 국가에 관한 대화들을 자네에게 자세히 써 보내겠네.
etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra.
하지만 내가 자네에게 언제까지 제대로 편지를 쓸 수 있을지, 즉 자네가 얼마나 오랫동안 로마에 머물러 있을지 바로 그 점을 알고 싶네. 그래야 이후로 어디로 편지를 보내야 할지 알거나, 혹은 헛되이 보내지 않을 테니 말이네.
sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_.
그러나 자네가 출발하기 전에, 아무쪼록 그 280만 [세스테르티우스]의 건을 반드시 해결해 놓게나.
hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.
이것을 가장 중대하고도 가장 절실한 일들 중 하나로 여겨 주길 바라네. 자네의 권유로 내가 바라기 시작했던 것을, 자네의 도움으로 달성할 수 있도록 말이네.