§3.9.1Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus nostris malis non esset.
내 아우 퀸투스는 5월 초하루 전에 아시아를 출발하여 15일에 아테네에 도착했으므로, 혹시라도 우리의 불행에 만족하지 않는 자가 있어 자리를 비운 사이에 어떤 재앙을 겪지 않도록, 크게 서둘러야만 했네.
itaque eum malui properare Romam quam ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo aspici paterer.
그래서 나는 그가 내게로 오는 것보다 로마로 서둘러 가는 편을 원했네. 그리고 동시에(진실을 말하겠네, 이를 통해 자네는 내 비참함의 크기를 이해할 수 있을 것이네), 나를 지극히 사랑하고 지극히 여린 마음을 지닌 그를 이토록 큰 슬픔 속에서 바라보거나, 슬픔에 짓눌린 내가 나의 비참함과 파멸한 운명을 그에게 보여주거나, 혹은 그가 나를 바라보도록 허용할 마음이 도저히 나지 않았기 때문이네.
atque etiam illud timebam, quod profecto accidisset, ne a me digredi non posset.
또한 나는 확실히 일어났을 법한 일인, 그가 나를 떠나지 못할까 봐 두려웠네.
versabatur mihi tempus illud ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
그가 릭토르들을 해산하거나 내 품에서 힘으로 떼어놓일 그 순간의 모습이 내 눈앞에 어른거렸네.
huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
이 고통스러운 결과를, 나는 아우를 만나지 않는다는 또 다른 고통으로 피했네.
in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis.
나에게 계속 살아가라고 권한 자들이 나를 이러한 처지로 몰아넣은 것이네.
§3.9.2itaque mei peccati luo poenas.
그리하여 나는 내 잘못에 대한 벌을 받고 있네.
quam quam me tuae litterae sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio;
비록 자네의 편지들이 나를 지탱해주고 있고, 그 편지들로부터 자네 자신이 얼마나 크게 희망을 품고 있는지 쉽게 알아볼 수 있지만 말이네.
quae quidem tamen aliquid habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio.
하지만 그 편지들은 자네가 폼페이우스로부터 그 점에 도달하기 전까지는 나름의 위안을 담고 있었네.
"nunc Hortensium adlice et eius modi viros.
“이제 호르텐시우스와 그런 부류의 사람들을 포섭하게.” 제발 부탁이네, 나의 폼포니우스여, 누구의 공작과 누구의 음모와 누구의 죄악으로 우리가 파멸했는지 아직도 깨닫지 못하는가?
"
obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus;
하지만 이 모든 일은 자네와 대면하여 이야기하겠네.
tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt.
자네도 알고 있으리라 생각하는 한 가지만 말해두겠네. 우리를 파멸시킨 것은 원수들이 아니라 질투하는 자들이었네.
nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur;
이제 자네가 희망하는 바가 그러하다면, 우리는 버텨내며 자네가 바라는 희망에 의지하겠네.
sin, ut mihi videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.
하지만 내게 보이듯 그것들이 부질없는 것이라면, 가장 좋은 때에 하도록 허락되지 않았던 일이 덜 적절한 때에 행해질 것이네.
§3.9.3Terentia tibi saepe agit gratias.
테렌티아가 자네에게 자주 감사를 표하네.
mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium;
내게는 여러 불행 중에서도 여전히 두려운 일이 하나 있으니, 가련한 내 아우의 문제라네.
quod si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit.
그것이 어떤 상태인지 알게 된다면, 내가 무엇을 해야 할지도 알게 될 것이네.
me etiam nunc istorum beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae tenet.
지금도 자네의 뜻에 따라, 저들의 선의와 편지에 대한 기대가 나를 테살로니카에 묶어두고 있네.
si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit.
어떤 새로운 소식이 전해진다면, 남은 일들에 대해 무엇을 해야 할지 알게 되겠지.
tu si, ut scribis, Kal. Iuniis Roma profectus es, prope diem nos videbis.
만약 자네가 쓴 대로 6월 초하루에 로마를 출발했다면, 머지않아 우리를 보게 될 것이네.
litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi.
내가 폼페이우스에게 쓴 편지를 자네에게 보냈네.
data id. Iun. Thessalonicae.
6월 15일 테살로니카에서 보냄.