§16.16D.1patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit;
나는 자네의 아버지를 매우 소중히 여겼고, 그분 또한 나를 놀라울 정도로 존경하고 사랑해 주었네.
nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer;
그리고 맹세코 내가 자네에게 사랑받고 있다는 것을 내가 의심한 적은 단 한 번도 없었네.
ego quidem id facere non destiti.
나 또한 그렇게 하기를 그치지 않았네.
quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet.
그러므로 나는 자네에게 간곡히 청하네. 부트로툼 시민들을 구제해 주게나. 그리고 법률에 의해서도 원로원 결의에 의해서도 결정할 권한을 가졌던 집정관들이 부트로툼 사람들에게 유리하게 내린 결정을, 우리의 플랑쿠스가 가능한 한 빨리 확인하고 승인하도록 자네가 힘써 주게나.
hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
이 일을, 나의 쿠피엔니우스여, 자네에게 간절히 거듭 요청하네.