§15.14.1vi Kalend. accepi a Dolabella litteras.
6월 26일에 돌라벨라로부터 편지를 받았네.
quarum exemplum tibi misi.
그 사본을 자네에게 보냈네.
in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles.
그 안에서 그는 자네가 원하는 모든 일을 자신이 행했다고 적었더군.
statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi.
나는 즉시 그에게 답장을 보내고 많은 말로 감사를 표했네.
sed tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere.
하지만 내가 왜 똑같은 일을 다시 하는지 그가 이상하게 여기지 않도록, 나는 이전에 자네 자신으로부터 직접 아무것도 들을 수 없었기 때문이라는 핑계를 대었네.
sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:
하지만 길게 말해 무엇하겠는가? 나는 다음과 같은 문면의 편지를 보냈네.
§15.14.2"CICERO DOLABELLAE COS. suo.
“집정관 돌라벨라에게 그의 시세로가 인사하네.
antea cum litteris Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.
이전에 우리 아티쿠스의 편지를 통해 자네의 지극한 관대함과 그에 대한 최고의 은혜를 전해 들었을 때, 그리고 자네 자신 또한 우리가 원했던 일들을 행했다고 내게 썼을 때, 나는 자네가 내게 그보다 더 기쁜 일을 할 수 없었음을 자네가 이해할 수 있는 그러한 말들로 편지를 통해 감사를 표했네.
postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem.
하지만 그 후 아티쿠스 자신이 오직 이 한 가지 일 때문에, 부트로툼 사건에서 자네가 보여준 뛰어난 감탄할 만한 호의와 그에 대한 독특한 애정을 명확히 확인한 후, 내 앞에서 자네에게 감사를 표하고자 투스쿨룸의 내 별장으로 나를 찾아왔기에, 나는 이 편지에서 동일한 사실을 자네에게 더 분명하게 밝히지 않을 수 없었네.
ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
내 친애하는 돌라벨라여, 나에 대한 자네의 최고의 모든 성의와 친절 중에서, 아티쿠스로 하여금 내가 자네를 얼마나 사랑하는지, 자네가 나를 얼마나 사랑하는지를 깨닫게 해준 자네의 그 업적이 내게 가장 영예롭고 가장 기쁜 일로 여겨진다는 것을 알아주게.
" §15.14.3"quod reliquum est, Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse.
” “남은 일에 관해서는, 부트로툼의 사건과 성읍 모두 자네에 의해 확립된 것이지만(우리는 대개 우리가 베푼 은혜를 수호하곤 하니 말이네), 그래도 그것들이 자네의 신의 아래 거두어지고 내게서 몇 번이고 자네에게 추천된 것으로서, 자네의 권위와 조력으로 보호받기를 원하네.
satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis.
만일 자네가 내 명예를 생각하여 그들이 항상 자네에 의해 수호되기를 원하는 이 일을 맡아 준다면, 그것은 부트로툼 사람들에게 영원한 보호막이 될 것이며 아티쿠스와 나를 큰 걱정과 염려로부터 해방해 줄 것이네.
quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
자네가 그렇게 해주기를 간곡히 거듭 청하네.
" §15.14.4his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi;
” 이 편지를 쓴 후 나는 저술 작업에 전념했네.
quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint.
그것들이 자네의 붉은 연필로 여러 곳에 수정 표시가 되어야 할까 봐 걱정되네.
ita sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.
나는 참으로 마음이 붕 떠 있고 커다란 고뇌에 가로막혀 있네.