§1.3.1aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent.
자네의 할머니가 자네에 대한 그리움 때문에, 그리고 동시에 라티움 축제가 제 의무를 다하지 않고 알바 산에 희생제물을 데려오지 않을까 염려하여 돌아가셨다는 것을 알아두게.
eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror.
그 일에 대한 위로의 말은 루키우스 사우페이우스가 자네에게 보낼 것이라고 생각하네.
§1.3.2nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis;
우리는 여기서 자네가 1월까지 오기를 기다리고 있네.
nam ad me de eo nihil scripsisti.
어떤 소문에 의해서인지, 아니면 자네가 다른 이들에게 보낸 편지 때문인지는 모르겠으나, 자네는 나에게 그것에 대해 아무것도 쓰지 않았기 때문이네.
signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita.
자네가 우리를 위해 수고해 준 조각상들은 카이에타에 내려져 있네.
nos ea non vidimus;
우리는 그것들을 보지 못했네.
neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit.
로마를 나갈 기회가 전혀 없었기 때문이네.
misimus qui pro vectura solveret.
운송비를 지불할 사람을 보냈네.
te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
자네가 그것들을 꼼꼼하고 저렴하게 마련해 준 것에 대해 매우 고맙게 생각하네.
§1.3.3quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato.
우리 친구를 달래는 일에 대해 자네가 나에게 자주 썼던 것에 대해서는, 내가 할 수 있는 모든 것을 해보고 시도했으나 놀라울 정도로 그의 마음은 멀어져 있네.
quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces.
이러한 의혹들에 대해 자네도 들었으리라 생각하지만, 자네가 오면 나에게서 직접 듣게 될 것이네.
Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui.
여기 있는 살루스티우스를 그의 예전의 호의적인 관계로 되돌려놓는 것은 불가능했네.
hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat.
내가 자네에게 이것을 쓰는 이유는 그가 자네의 일로 나를 비난하곤 했기 때문이네.
in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse.
그는 그 사람이 쉽게 마음을 돌리지 않는다는 것과, 나의 정성이 그에게나 자네에게나 부족하지 않았음을 스스로 경험했네.
Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.
툴리올라를 루키우스의 아들 가이우스 피소 프루기에게 약혼시켰네.