§1.16.1quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
자네는 나에게 모든 이들의 예상에 이토록 어긋나게 치러진 그 재판에 대해 무슨 일이 일어났는지 묻고 있으며, 동시에 내가 왜 평소보다 덜 격렬하게 싸웠는지 알고 싶어 하네.
respondebo tibi ὕστερον πρότερον,.
나는 자네에게 앞뒤를 바꾸어(ὕστερον πρότερον) 답하겠네.
ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent.
왜냐하면 나는 원로원의 권위가 나에 의해 옹호되어야 했던 동안에는, 나의 크나큰 찬사와 함께 군중의 환호와 결집이 일어날 정도로 격렬하고 맹렬하게 싸웠기 때문이네.
quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses.
만약 자네가 국정에서 나를 용감하다고 여긴 적이 한 번이라도 있다면, 그 소송에서 틀림없이 나에게 감탄했을 것이네.
cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.
그가 민회로 도망쳐 거기서 내 이름을 이용해 반감을 불러일으키려 했을 때, 불멸의 신들이시여! 내가 어떤 전투를 치르고 얼마나 큰 파멸을 안겨주었던가! 피소에게, 쿠리오에게, 그리고 저 도당 전체에게 내가 어떤 공격을 가했던가! 노인들의 경박함과 젊은이들의 방종함을 내가 얼마나 추궁했던가! 자주, 신들이 나를 도우시기를! 나는 자네를 내 계획의 조언자로서뿐만 아니라, 이 놀라운 전투들의 목격자로서도 갈망했네.
§1.16.2postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire.
그러나 호르텐시우스가 호민관 푸피우스에게 종교에 관한 법안을 제안하도록 구상하고(그 법안에서 집정관의 제안과 달랐던 것은 배심원의 부류뿐이었으며, 여기에 모든 것이 걸려 있었네), 또한 그렇게 되도록 온 힘을 다해 싸운 후에, — 왜냐하면 그는 자신과 다른 이들에게 그가 어떤 배심원에 의해서도 빠져나갈 수 없다고 확신시켰기 때문이네 — 나는 배심원들의 빈곤함을 간파하고 돛을 줄였으며, 도저히 묵과할 수 없을 정도로 널리 알려지고 증명된 사실 외에는 증언으로 아무 말도 하지 않았네.
itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam πρὸσ τὸ πρότερον revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo.
그러므로 만약 자네가 무죄 판결의 원인을 묻는다면, 이제 먼저 제기된 문제로 돌아가(πρὸσ τὸ πρότερον), 그것은 배심원들의 궁핍함과 비열함이었네.
id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
그러나 이런 일이 일어난 것은 호르텐시우스의 계획 때문이었는데, 그는 푸피우스가 원로원 권고에 따라 제안된 그 법안에 거부권을 행사할까 봐 두려워한 나머지, 그를 악명과 불명예 속에 내버려 두는 것이 취약한 재판에 맡기는 것보다 더 낫다는 저 사실을 보지 못하고, 오직 증오에 이끌려 서둘러 일을 재판으로 가져갔네. 비록 그는 그가 납 칼로도 목이 베일 것이라고 말했음에도 말이네.
§1.16.3sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur.
그러나 재판이 어떠했는지 묻는다면, 그것은 믿을 수 없는 결말을 맞이했기에, 이제 결과론적으로 다른 이들에 의해, 그러나 나에 의해서는 참으로 처음부터 호르텐시우스의 계획이 비난받고 있을 정도네.
nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt.
왜냐하면 크나큰 소란 속에서 배심원 기피가 이루어졌을 때, 고발인은 마치 훌륭한 검찰관처럼 가장 사악한 자들을 기피하고, 피고인은 마치 자비로운 검투사 양성소 주인처럼 가장 정직한 자들을 골라내어 살려두었는데, 배심원들이 자리에 앉자마자 선량한 시민들은 크게 절망하기 시작했기 때문이네.
non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
왜냐하면 주사위 도박장에서도 이보다 더 추잡한 자들의 모임은 결코 없었기 때문인데, 불명예스러운 원로원 의원들, 알거지 기사들, 그리고 부유하다(aerati)기보다는 그 별칭대로 "국고에서 수수료를 받는 자들(aerarii)"이라 불려 마땅한 호민관들이었네.
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.
그럼에도 기피를 통해 그가 쫓아내지 못했던 소수의 선량한 이들이 끼어 있었는데, 그들은 자신들과 전혀 다른 자들 사이에서 슬퍼하고 애도하며 앉아 있었고, 비열함의 전염에 격렬하게 동요하고 있었네.
§1.16.4hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum.
여기서 매 사안이 최초의 요구에서 배심원단에 회부될 때마다 의견의 갈림 없이 믿을 수 없을 정도의 엄격함이 나타났네.
nihil impetrarat reus; plus accusatori dabatur quam postulabat;
피고는 아무것도 얻지 못했고, 고발인에게는 그가 요구한 것보다 더 많은 것이 주어졌네.
triumphabat (quid quaeris?) Hortensius se vidisse tantum;
호르텐시우스는 — 자네가 더 물어 무엇하겠는가? — 자신이 이토록 내다보았다며 기고만장해 있었네.
nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur.
그 피고를 이미 수천 번은 유죄 판결을 받은 자로 여기지 않는 이는 아무도 없었네.
me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint.
그러나 내가 증인으로 소환되었을 때, 클로디우스의 옹호자들의 야유에 맞서 배심원들이 어떻게 일제히 기립했는지, 그들이 어떻게 나를 둘러싸고 푸블리우스 클로디우스를 향해 내 목숨을 대신해 자신들의 목을 공공연히 내밀었는지를 자네는 그들의 환호 소리로부터 들었으리라 믿네.
quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt.
이 일은 자네의 동포들이 크세노크라테스가 증언을 할 때 선서하는 것을 금지했던 일이나, 혹은 메텔루스 누미디쿠스의 장부가 관례에 따라 회람될 때 우리 배심원들이 그것을 보기를 거부했던 일보다 나에게 훨씬 더 영예롭게 여겨졌네.