Humanitext Reader

特土良 · 论处女蒙头 §16-17

完全蒙头的义务与对不当遮蔽的批判

第 11 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

德尔图良根据圣经、自然和规律,论证了处女和已婚妇女必须完全蒙头,谴责了部分遮盖和不充分隐藏的行为。

§16In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam.
在这些事中,包含着我们根据圣经、根据自然、根据规律对我们观点的辩护。
Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit.
圣经制定法律,自然予以证实,规律做出要求。
Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina.
在这些事物中,惯例的观点对谁有益,或者,不同意见的借口又是什么? 圣经属于上帝,自然属于上帝,规律属于上帝。
Quicquid contrarium est istis, dei non est.
凡与这些相反的,都不属于上帝。
Si scriptura incerta est, natura manifesta est, et de eius testimonio scriptura incerta non potest esse.
如果圣经有不明确之处,自然则是显而易见的,而且关于自然的见证,圣经不可能是模糊的。
Si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit.
如果对自然产生怀疑,规律会指出什么更被上帝认可。
Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi.
在祂看来,没有什么比谦卑更珍贵,没有什么比端庄更可接受,没有什么比名誉和取悦于人的热衷更具危害性。
Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari.
因此,正如你被命令去察验凡事、追求那更美的事一样,让你在上帝面前看为已被认可的事,成为你的圣经、自然和规律。
Superest etiam ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant.
剩下的就是让我们转向她们自己,以便她们能更乐意地接受这些。
Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres.
我恳求你,无论是母亲、姐妹还是童贞的女儿——我且按年龄的称呼来说——请蒙上头:如果是母亲,为了儿子;如果是姐妹,为了兄弟;如果是女儿,为了父亲。
Omnes in te aetates periclitantur.
在你的身上,所有的年龄都处于危险之中。
Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.
穿上羞耻的盔甲,筑起端庄的壁垒,为你的性别建造一堵墙,既不让你的眼睛向外看,也不允许别人的眼睛看进来。
Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves.
满全妇女的装束,以保持童贞的身份。
Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem.
对于内在的事物在外观上做些虚饰,以便你仅向上帝展现真实。
Quamquam non mentiris nuptam.
尽管你并没有谎称自己已婚。
Nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam.
因为你已经嫁给了基督,向祂奉献了你的肉体,向祂承诺了你的成熟。
Incede secundum sponsi tui voluntatem.
按照你新郎的意愿行事。
Christus est qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.
是基督命令他人的未婚妻和已婚妇女都要蒙头,无疑更应当命令祂自己的新娘。
§17Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae neque nudae incedentes.
但我们也告诫你们,属于另一种贞洁的妇女们,即已经进入婚姻的你们,不要从蒙头的规律中懈怠,甚至连一刻钟也不要。 不要因为你们无法拒绝它,就以另一种方式破坏它,行事时既非蒙头也非露头。
Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae.
因为有些人并不用发带或羊毛蒙头,而是将它们系起来,虽然额头确实得到了保护,但本来属于头部的地方却是裸露的。
Aliae modice linteolis, credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis, cerebro tenus operiuntur.
另一些人则稍微用细麻布遮盖,我相信是为了不压迫头部,甚至不垂到耳朵,只盖到脑部。
Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint.
如果她们的听觉如此迟钝,以至于透过遮盖物就无法听见,那我真是同情她们。
Sciant quia totum caput mulier est.
让她们知道,对于女人来说,整个头部都是头。
Limites et fines eius eo usque porriguntur unde incipit vestis.
它的边界和极限一直延伸到衣服开始的地方。
Quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur.
解开的头发能占多大范围,蒙头的区域就有多大,以至于连颈部也应该被包围起来。
Ipsae enim sunt quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet.
因为这些正是应当服从的部分,也是为了它们而应当在头上有权柄的。
Velamen iugum illarum est.
面纱是她们的轭。
Iudicabunt vos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere.
阿拉伯的异教妇女将审判你们,她们不仅遮盖头部,而且连整个脸也遮盖得如此严密,以至于只要露出一只眼睛,她们宁愿享受一半的光明,也不愿公开暴露整张脸,并对此感到满足。
Mavult femina videre quam videri.
女人宁愿看,而不愿被看。
Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina quod adamare magis quam adamari possint; cum sint vel ex alterius infelicitatis et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint.
因此,某位罗马王后称她们是最不幸的人,因为她们爱的心多于被爱的心;而她们即使仅仅免于另一种且确实是更常见的不幸,也是幸福的,因为女人被爱比去爱更容易。
Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia.
而且异教规律的端庄确实更纯粹,可以说,更野蛮。
Nobis dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est.
对我们而言,主甚至通过启示为我们量度了面纱的范围。
Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans, Elegantes, inquit, cervices et merito nudae! bonum est usque ad lumbos a capite reveleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit.
因为我们的一位姐妹,天使在梦中拍打着她的颈部,仿佛在赞许,说:“优雅的颈部,而且理应裸露! 最好你从头到腰都被露出来,免得这颈部的自由对你也没有益处。
Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris.
”而且,你对一个人说的话,无疑就是对所有人说的话。
Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae quae inter psalmos vel in quacunque dei mentione retectae perseverant, moraturae etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur? Tanti caput suum mentiuntur.
然而,那些在唱诗或任何提及上帝的时候仍保持不蒙头,甚至在祈祷时留下来时,极其轻易地将边缘、羊毛丝或任何一根线放在脑顶上并自以为蒙了头的女人,该当受到多么大的惩戒呢? 她们以如此低廉的代价欺骗了自己的头。
Aliae, quibus plane maior est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cetera altegradia.
另一些人,对她们来说,显然一块巴掌大的布要大于任何边缘和线,她们同样在滥用自己的头,就像某种兽类而不是鸟类,虽然有羽翼,却头小颈长,其他部分高步行走。
Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere.
他们说这种兽在需要躲藏时,仅把整个头部塞进灌木丛中,而将其余部分留在开阔处。
Ita dum in capite secura est, nuda qua maior est capitur tota cum capite.
这样,当它自以为头部安全时,由于身体较大且裸露在外,便连同头部一起被全部捕获。
Tales erunt et istae minus quam utile est tectae.
那些遮盖少于有益程度的女人也将如此。
Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum.
因此,应当在任何时候和任何地方牢记法律而行,为每一次提及上帝做好准备和武装,如果祂在心中,也必在女人的头上被认出来。
Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a domino nostro Iesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.
愿主耶稣的平安与恩典,伴随着本小册子的作者塞普蒂米乌斯·德尔图良,丰盛地临到那些怀着善意阅读、将有益置于惯例之上的人。

词汇与语法注释

  1. §16color — 拉丁语词汇 *color* 在此用于修辞学上的“借口”或“托词”之意,指的是为不同意见(*diversae sententiae*)进行辩护的掩饰性理由。
  2. §17reveleris — 尽管原文的 *reveleris*(被暴露/露出来)在上下文逻辑上常被纠正为 *veleris*(被蒙上),但本翻译采用德尔图良引用天使反讽的解释(“既然你的颈部如此优美,你不如从头到腰都露出来吧”)。
  3. §17Tanti — *Tanti* 是表示价值的属格(或代名词性副词),意为“以如此低廉的代价”或“为了这么一点点东西”。此处用以谴责那些仅在头上放一根细线或衣边就自以为已经蒙头的女性的虚伪。
  4. §17cum delitescendum habet — 后期及基督教拉丁语中的 *habet* + 动成词(*delitescendum*)结构表示义务或必要性(“当它必须躲藏时”)。该用法相当于古典拉丁语中的 *debet* 或被动动词形容词结构(*delitescendum est*)。

引用这一段

特土良, 论处女蒙头 §16-17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:16-17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。