Humanitext Reader

特土良 · 论处女蒙头 §14-15

求荣诱发的堕落与作为护具的面纱

第 10 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

作者警告说,童贞女因虚荣和渴望人的赞美而不蒙头,会导致道德沦丧和诸如隐瞒怀孕等严重罪行。相比之下,真正的童贞女用面纱作为头盔和盾牌,以保护自己免受诱惑和邪视(fascinum)的伤害,并因仅为上帝所知而感到喜悦。

§14Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque.
有时,他们引用某人在这个问题最初被提出来时所说的一句话:“那么,我们该如何促使其他人也从事这样一类工作呢? ”显而易见,如果(处女)数量众多,她们就能使我们幸福,而不是靠上帝的恩典或每个人的功德。
Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam esse in causa.
是处女们为上帝装饰(或推荐)教会,还是教会装饰(或推荐)处女们? 因此,他承认名誉是其原因。
Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas.
此外,哪里有名誉,哪里就有劝诱;哪里有劝诱,哪里就有强制;哪里有强制,哪里就有必要;哪里有必要,哪里就有软弱。
Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina.
因此,理所当然地,在她们为了名誉而被劝诱而不蒙头的同时,她们由于软弱的坠落而不得不遮盖自己的肚子。
Aemulatio enim illas, non religio producit.
因为是竞争心,而非宗教信仰,将她们带到了前台。
Aliquando et ipse dens venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit.
有时,她们的肚子本身就是她们的神,因为弟兄会很容易接纳处女。
Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt.
而且,她们不仅堕落,还给自己拉来了一条漫长的罪恶绳索。
Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant quantum honoris habuerunt.
因为当她们被带到众人面前、因自己公开的好名声而自高自大、并被弟兄们堆满各种荣耀和慈惠之行时,只要她们还没有失足,可一旦犯下了什么罪,她们就会因想到曾拥有多少荣耀而感到多少耻辱。
Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu.
如果露头被归因于童贞,如果某个童贞女失去了童贞的恩典,为了不被暴露,她仍保持不蒙头,这时她便已穿着不属于自己的装束行事。
Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire.
虽然她们自知已无可置疑地成为妇人,却仍敢于光着头亲近上帝。
Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit.
但上帝和主是忌邪的,祂曾说:“掩盖的事,没有不露出来的”,祂也会将她们中的大多数人带到公众面前。
Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae.
因为除非被她们自己婴儿的啼哭声所暴露,否则她们是绝不会承认的。
Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo.
然而,数量越多,你难道不会对她们怀有更多罪行的嫌疑吗? 我虽然不愿说,但还是要说:一个害怕成为妇人的人,一旦成为妇人是困难的,但对于已经成为妇人的人,她却能在上帝面前撒谎说自己是处女。
Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a matribus.
为了不暴露自己是母亲,她又会对自己的子宫做出怎样大胆的事呢? 上帝知道,尽管有些乳儿曾被其母亲折磨了一段时间,祂已经帮助了多少婴儿得以发育完全并完好地出生。
Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi virgines, et quidem simillimos patribus.
这类“处女”总是极其容易受孕,极其顺利地分娩,而且生下的孩子往往极像父亲。
Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas.
强制而违背意愿的童贞容许了这些丑恶之行。
Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica.
不愿隐蔽的欲望本身就是不贞洁的。
Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi utique et viris.
它承受着不属于童贞女的事情,也就是取悦男人(甚至包括男人)的热切。
Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit.
无论她抱着多么善良的意愿去尝试,她都必然因公开暴露自己而处于危险之中,因为她正被许多游移不定的目光所射中,被指指点点者的手指所触动,被过度宠爱,在不断的拥抱和亲吻中变得温热。
Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.
如此,额头变硬,羞耻心被磨灭,纪律松弛,如此便学会了渴望以另一种方式取悦人。
§15Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam.
然而,真实、完整、纯洁的童贞,最害怕的莫过于它自己。
Etiam feminarum oculos pati non vult.
它甚至不愿忍受女人们的目光。
Alios ipsa oculos habet.
它自己拥有别的目光。
Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem.
它逃向头上的面纱,犹如逃向头盔、逃向盾牌,以保护自己的善免受诱惑的打击、免受绊脚石的飞镖、免受怀疑、耳语、竞争,甚至是嫉妒本身的伤害。
Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum.
因为即使在异教徒中也有一些令人畏惧的东西,即他们所谓的“邪视”,即过度赞美和过分荣耀带来的不幸结局。
Hoc nos interdum diabolo interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos.
这我们有时解释为魔鬼的工作,因为对善的憎恨属于它;有时我们将其归于上帝,因为对骄傲的审判属于祂,祂提拔谦卑的人,贬抑高傲的人。
Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota.
因此,更圣洁的童贞女即使在“邪视”的名义下,也会一方面敬畏敌人,另一方面敬畏上帝,敬畏前者嫉妒的本性,敬畏后者监察的光芒,并因仅为自己和上帝所知而感到喜悦。
Sed et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit.
但是,即使被某人知晓了,如果她阻断了通往诱惑的道路,她也是聪明的。
Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur.
因为谁敢用自己的眼睛去逼视一张蒙着的脸、一张毫无感觉的脸、一张严肃的脸呢? 任何邪恶的念头都将被那份严厉本身所粉碎。
Iam se etiam mulierem negat quae virginem celat.
隐藏自己是童贞女的人,如今已是否认了自己是一个妇人。

词汇与语法注释

  1. §14dictum — 动词 dīcō 的完了被动分词中性单数形式。此处代表 dictum esse(省略了不定式 esse),构成宾格加不定式(A.C.I.)结构,作为主句动词 referunt(他们传说)的宾语以引入间接引语。
  2. §14dum caput non tegunt... ventres tegere coguntur — 由从属连词 dum(在……期间,尽管)引导的从句与主句之间的对比结构。它表达了德尔图良特有的尖锐讽刺:那些因虚荣而不愿蒙头(caput)的人,最终却不得不遮掩因不义而怀孕的肚子(ventres)。
  3. §14dens venter — 抄本上的笔误或异读。根据上下文及新约圣经(腓立比书 3:19“他们的神就是自己的肚腹”)的引用,这应被理解为 deus venter(以肚腹为神,意指肉欲或物欲的偶像化)。
  4. §15qui bonum suum protegat — 由关系代词 qui(先行词为 galea 和 clypeus)引导的关系从句中的现在时虚拟语气(protegat)。该虚拟语气用于表示目的或特征的关系从句(conjunctivus characteristicus / finalis),用以指代“旨在保护……的(头盔、盾牌)”。

引用这一段

特土良, 论处女蒙头 §14-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:14-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。