§1Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderunt.
私はこれらの魂的な者たちを不思議に思うだろう、もし彼らが、より頻繁に結婚する原因である肉欲だけに支配されているならば。 もし彼らが同時に、断食を嫌う原因である暴食によっても引き裂かれていないならば。
monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent.
言うまでもなく、大食を伴わない欲情は怪異とみなされるだろう。 これら二つはあまりにも結合し一体化しているため、もし完全に引き離され得たなら、恥部がまず腹部そのものに付着することはなかったであろう。
specta corpus, et una regio est.
身体を見よ、それは同一の領域である。
denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum.
結局のところ、肢体の配置に従って、悪徳の順序も決まる。
prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est;
腹が先であり、肥育のすぐ直後に、他の淫らが構築される。
per edacitatem salacitas transit.
貪食を経て好色へと至るのだ。
agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
したがって、私は肉の情熱による魂的な信仰を認める。 それはその全体から成り立っており、多食と同様に多婚に傾いている。 そのため、霊的な規律が、本質においてこれに敵対するものとして、節制のこの側面においても、多婚に対する唯一の婚姻と同様に、時には存在しないか、遅いか、あるいは乾燥した食物によって大食に轡をはめるとして、不当に非難するのは当然である。
piget iam cum talibus congredi, pudet etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est.
今やこのような者たちと戦うことは嫌であり、彼らの弁護が恥ずべきものであるような者たちと言い争うことすら恥ずかしい。
quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum.
なぜなら、敵対者に対する非難なしに、どうして私が貞潔と節制を擁護できようか。 彼らが何者であるか、一度だけ名指ししよう。 魂的な者たちの外側および内側の腸である。
hi paracleto controuersiam faciunt;
彼らがパラクレトスに対して異議を唱える。
propter hoc nouae prophetiae recusantur;
このことのために、新しい預言は拒絶される。
non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere.
彼らが別の神を宣べ伝えているからでもなく、モンタヌスやプリスキラやマクシミラがイエス・キリストを解体しているからでもなく、信仰や希望のいかなる規範を覆しているからでもなく、ただ彼らが、結婚するよりも頻繁に断食すべきだと公然と教えているからである。
de modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem.
結婚のやり方については、すでに一婚の弁護を出版した。
nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est.
今や、食生活の抑制についての、節制の第二の、あるいはむしろ第一の戦いがある。
arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem arido uictui.
彼らは、我々が独自の断食を守っていること、しばしば駅祷を夕方まで引き延ばしていること、また乾燥食を守り、すべての肉や汁物、より水分の多い果物から食物を乾燥させ、ワインのようなものは一切食べず、また飲まないこと、さらに乾燥食にふさわしい、入浴の回避をも守っていることを非難する。
nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.
したがって、彼らは新規性を非難し、その不法性について、もしそれが人間の慢心であるなら異端と判定されるべきであり、もし霊的な命令であるなら偽預言と宣告されるべきだと主張する。 いずれにせよ、別様に宣べ伝える我々が呪いを聴くことになるように。
§2Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo.
なぜなら、断食に関する限り、彼らは神によって定められた特定の日々を対置するからである。 たとえば、レビ記において主がモーセに第七の月の十日目を贖罪の日として命じ、「それはあなたがたにとって聖なる日であり、あなたがたは自らの魂を苦しめなければならない。 その日に苦しめられないすべての魂は、その民から絶やされるであろう」と言われる時のように。
certe in euangelio illos dies ieiuniis. determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus.
確かに彼らは、福音書において花婿が奪い去られたあの日々こそが断食のために定められた日であると考えており、律法や預言者の古い事柄が廃止された今、これらだけがキリスト教徒の合法的な断食であると考えている。
ubi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem.
彼らは望む時には、律法と預言者がヨハネに至るまで何を意味していたかを認めるからである。
itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur.
したがって、それ以外は、新しい規律の命令からではなく、各自の自由意志から、時と状況に応じて区別なく断食すべきであり、使徒たちもそのように守り、特定のかつ全員が共通して行うべき断食の他の重荷を課さなかった、したがって駅祷も、それ自体は水曜日と金曜日という固有の日を持つものの、それらは義務の律法の下にあるわけでもなく、一日の最後を超えるわけでもなく、使徒行伝に言及されているペトロの例に従って、午後3時頃に祈りがほぼ締めくくられる時に、受動的に行われるべきである、としている。
xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis.
また、乾燥食は、わざとらしい義務の新しい名前であり、異邦人の迷信にきわめて近いものである。 たとえば、アピス、イシス、大母神の儀式が、特定の食べ物を除外することによって清めを行うようなものである。 しかし、キリストにおける自由な信仰は、ユダヤ人の律法に対しても特定の食物の節制を負うものではなく、使徒によって一度限り市場全体への立ち入りを許されており、使徒は、結婚を禁じるのと同様に、神によって造られた食物を控えるように命じる者たちを憎悪している、と彼らは言う。
et ideo nos esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam.
そしてそれゆえ、我々は終わりの時に信仰から離れ、惑わすこの世の霊と、虚偽を語る者たちの教えに耳を傾け、良心に焼き印を押された者たちとして、すでにその時に予告されていたのだ、と。
quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum.
おやおや、どんな火によって焼き印を押されたというのか。 私が信じるに、我々がしばしば結婚式を挙げ、毎日夕食を料理する、その火によってであろうか。 このように、彼らは、日や月や年を守る者として、我々もガラテヤ人とともに打撃を受けると言う。
iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae, quae subtexit;
その間、彼らはイザヤもまた次のように宣言したと投げつけてくる。 「主が選ばれるのはこのような断食ではない。 」すなわち、食物の節制ではなく、彼がその後に織り交ぜる正義の業であると。
et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.
また、福音書において主ご自身が、食生活に関するあらゆる細かさに対して、簡潔に「口に入るものは人を汚さず、口から出るものが人を汚すのだ」と答えられたと。 主ご自身も、食べ、また飲んで、「見よ、大食漢であり、大酒飲みである! 」と評されるに至ったではないか、と。 使徒もまた、食物が我々を神に推薦するのではない、食べても満たされず、食べなくても欠けることはない、と教えている、と。
his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera.
これらやこれに類する考えによって、彼らは今や巧妙に次のような方向へ進む。 すなわち、腹に傾きやすい各自が、食物を断ち、減らし、あるいは遅らせるという義務を、無駄でそれほど必要でないと見なすことができるように。 もちろん、神が正義と清廉の業を優先させているからである。
et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me.
そして、我々は肉体的な便宜の勧誘がどのようなものであるか、また次のようがいかに容易に言われるかを知っている。
in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.
「心から信じ、神と隣人を自分自身のように愛することが必要である。 なぜなら、これら二つの掟に律法全体と預言者がかかっているのであり、私の肺や腸の空虚さにかかっているのではないからだ」と。