Humanitext Reader

特土良 · 驳华伦廷派 §34-39

关于拜索斯与八体的各分派学说

第 13 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了乌伦蒂努斯派及其分派中多样化的神谱,批判性地介绍了关于“拜索斯”的性别、“八体”的构成以及主耶稣起源的各种学说。

§34Pudiciores alii, honorem diuinitatis recordati, ut etiam unius coniugis dedecus ab eo auellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse \'hoc deum\', non \'hic deus\' neutro genere pronuntiant.
另外一些更为谨慎的人,想到了神性的尊严,为了从他身上连“拥有单一配偶”这种不体面也一并消除,宁愿不给“拜索斯”(深渊)指定任何性别,也许他们是用中性词来称呼他为“这个神(中性)”,而不是“他是神(阳性)”。
alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella.
相反,另外一些人则说他既是男性又是女性,免得年代记的注释家费内斯特拉以为只有卢纳人中才存在两性具有者。
§35Sunt, qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes, ex tetrade quidem et ipsam sed aliis nominibus deriuatam.
还有一些人,他们甚至不主张“拜索斯”的优先性,而是主张他的后在性,将“八体”置于万物之前,虽然它确实源于“四体”,但使用了不同的名称。
primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton.
因为他们首先确立了“前始”,第二是“不可思之物”,第三是“不可言之物”,第四是“不可见之物”。
ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili quarto et octauo loco Agenneton.
因此,从“前始”在第一和第五位产生了“起始”;从“不可思之物”在第二和第六位产生了“不可把握之物”;从“不可言之物”在第三和第七位产生了“无名之物”;从“不可见之物”在第四和第八位产生了“不生之物”。
hoc quae ratio disponat. ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere.
到底是什么理性做出了这种安排,以至于单一的事物产生在两个位置上,而且相隔如此之远,我宁愿不知道也不愿去学习。
quid enim recti habent quae tam peruerse proferuntur?
因为这些如此歪曲地被提出的东西,又有什么合理性呢?
§36Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam.
那些把这整套令人厌烦的东西从中扫除的人要好得多,他们不希望任何爱昂像在杰莫尼乌斯阶梯上那样,真正地一个接一个、一级一级地被构建起来,而是像俗话所说的那样,“当手帕落下的那一刻”,一次性地从“前父”和他的“思想”中铸造出这八个配偶。
ex ipso denique rerum motu nomina gerunt.
最后,它们的名字来自于事物的运动本身。
\'cum,\' inquiunt, \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia uero protulit, hoc Veritas appellata est.
他们说:“当他想要生产时,因此被称为‘父亲’;当他生产时,因为他确实生产了,这被称为‘真理’。
cum semetipsum uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est.
当他希望自己被证明时,这被宣告为‘人类’。
quos autem praecogitauit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.
而他在生产时预先考虑的那些,那时被命名为‘教会’。
\' sonuit Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est.
”人类鸣响了“道”——这就是长子——并且在“道”中加入了“生命”,第一组“八体”宣告完成。
sed hoc taedium pusillum.
但这只是微不足道的厌烦。
§37Accipe alia ingenia, cicuri iam anima, insignioris apud eos magistri, qui ex pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: \'est,\' inquit, (ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile (et) innominabile, quod ego nomino Monoteta.
用你现在已经驯服的心,再听听他们中一位更杰出的导师的另外一些发明吧。 他凭着自己教皇般的权威,以这种方式判定说:“在万物之前,”他说,“存在着‘前始’,它是不可思、不可言、不可命名的,我称之为‘独一性’(モノテース)。
cum hac erat alia uirtus, quam et ipsam appello Henoteta.
与此同在的是另一种力量,我自己也称之为‘一元性’(ヘノテース)。
Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent, protulerunt, non proferentes, initium omnium intellectuale innascibile inuisibile, quod sermo (Monada) uocauit.
‘独一性’和‘一元性’,即‘孤独’与‘单一’,当它们合为一体时,在不进行生产的情况下,生产出了万物的理智的、不生的、不可见的开端,言说称其为‘单子’。
huic adest consubstantiua uirtus, quam appellat Unionem.
与此相伴的是一种同质的力量,他称之为‘结合’。
hae igitur uirtutes: Solitas Unitas (Singularitas) Unio ceteras prolationes Aeonum propagarunt.
因此,这些力量:孤独、单一、独特性、结合,繁衍了爱昂的其他产物。
\' o differentia! mutetur Unio et Unitas et Singularitas [et suum] et Solitas, quaqua designaueris: unum est.
”哦,这有什么区别! “结合”、“单一”、“独特性”和“孤独”,无论你怎么指代,它们都是同一个东西。
§38Humanior iam Secundus, ut breuior, ogdoadem in duas tetradas diuidens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, tantum quod desultricem et defectricem illam uirtutem non uult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus t de substantia ueniant
现在的塞昆杜斯更为通情达理,因为他更为简短,他将“八体”分为两个“四体”,分为右和左,分为光和暗,只是他不愿将那个跳跃和有缺陷的力量从任何爱昂中引导出来,而是认为它来自果实……从而来自实体。
§39De ipso iam domino Iesu quanta diuersitas scinditur! hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt;
关于主耶稣本人,竟然分裂出了多么巨大的分歧!
illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt, unde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli; isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis auite pronuntiatum; alii (a) Christo et Spiritu Sancto, constabiliendae uniuersitati prouisis, confictum et inde paternae appellationis heredem.
这些人用所有爱昂的花朵来构建他;那些人则坚称他仅由“道”和“生命”所生产的十个爱昂组成,因此“道”和“生命”的称号也重合在他身上;这些人则认为他宁愿源自十二个爱昂,即“人类”和“教会”的后代,因此他按照祖先的方式被宣告为“人子”;另外一些人则认为他是为了稳定宇宙而预备的“基督”和“圣灵”所造,并因此成为父亲名号的继承人。
sunt, qui Filium Hominis (non) aliunde conceperint dicendum, quam quia ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse (se) praesumpserint.
还有一些人认为,除了因为他们僭称父本人因其名字的伟大奥秘而被称为“人类”之外,别无其他原因可以解释为什么要称其为“人子”。
et quid amplius speres de eius dei fide, cui nomine adaequaris? Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia.
对于那神,既然你与他的名字相等,你还能对他抱有什么更多的信仰期待呢? 在他们那里,由于母亲种子的过剩,这样的发明过度繁衍。
atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum in siluas iam exoleuerunt Gnosticorum.
因此,不断滋生的乌伦蒂努斯派学说,如今已经退化为格诺西斯主义者的丛林了。

词汇与语法注释

  1. 34hoc deum, hic deus — 中性形式的 'hoc deum' 与阳性形式的 'hic deus' 之间的对比。虽然 'deum' 通常是 'deus' 的宾格形式,但在这里与中性代词 'hoc' 结合,作为一种造词性表达,用以强调赋予拜索斯(Bythus)的无性别特征。
  2. 35principatum Bytho defendant, sed postumatum — 'principatus'(首要性、始源地位)与 'postumatus'(后在性、次要地位)的对比。'Bytho' 为与格。德尔图良指出存在这样一种学说,它甚至不把首位归于拜索斯,而是将其置于八体之后。
  3. 36mappa, quod aiunt, missa semel — 'mappa missa' 是一个成语,源于罗马战车比赛中投下白布(mappa)作为开始信号,意为“一举”、“同时”。'quod aiunt'(俗话说、正如人们所说)表明这是一个比喻或谚语表达。
  4. 39Filium Hominis auite pronuntiatum — 'auite' 是一个副词,意为“祖传地”或“像祖先那样”。这里指一种学说,即基督被称为“人子”(Filius Hominis),是因为他是爱昂“人类”(Homo)与“教会”的后代,从而继承了祖先的名字。

引用这一段

特土良, 驳华伦廷派 §34-39. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.humanitext-lat2:34-39

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。