§6.1"Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri? "Ille vero non patitur.
“然而,为什么神会容许任何恶事发生在善人身上? ” 事实上,神并不容许。
Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam; ipsos tuetur ac vindicat: numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.
神已经从他们身上移除了所有的恶:罪行、耻辱、邪恶的思想、贪婪的计划、盲目的情欲以及觊觎他人财产的贪婪;神保护并捍卫他们自身。 难道还有人向神提出这样的要求,要他连善人的行李也一同看管吗? 他们自己免除了神的这份操心:他们鄙视外在的事物。
§6.2Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans.
德谟克利特抛弃了财富,认为那是健全心灵的负担。
Quid ergo miraris, si id deus bono viro accidere patitur quod vir bonus aliquando vult sibi accidere? Filios amittunt viri boni; quidni, cum aliquando et occidant? In exilium mittuntur; quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquant? Occiduntur; quidni, cum aliquando ipsi sibi manus afferant? Quare quaedam dura patiuntur? Ut alios pati doceant; §6.3nati sunt in exemplar.
既然如此,如果神容许发生在善人身上的事,正是善人有时自己也希望发生在自己身上的,你又何必感到惊讶呢? 善人们失去孩子;这有什么好奇怪的,既然有时他们甚至亲手杀死自己的孩子? 他们被流放;这有什么好奇怪的,既然有时他们自己离开祖国,不再返回? 他们被杀害;这有什么好奇怪的,既然有时他们自己对自己下手? 为什么他们要遭受某些艰难? 为了教导别人去承受;他们生来就是榜样。
Puta itaque deum dicere: "Quid habetis quod de me queri possitis, vos, quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi.
因此,且当神在说:“你们这些喜爱正直事物的人,有什么理由向我抱怨呢? 我用虚假的福祉包围了别人,用漫长而欺骗性的梦境戏弄了他们空虚的心灵。
Auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.
我用金、银和象牙装饰他们,但他们内心没有一丝美善。
§6.4Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti; non est ista solida et sincera felicitas; crusta est et quidem tenuis.
那些你视之为幸福的人,如果你不看他们显露出来的样子,而看他们隐藏起来的样子,他们是可怜的、肮脏的、丑陋的,就像他们自己屋子的墙壁一样,只在外面修饰;那种幸福并不是坚实而纯正的,不过是一层皮,而且确实很薄。
Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et imponunt; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.
因此,只要他们被允许站立并随心所欲地展示自己,他们就闪耀着并欺骗世人;一旦发生了某种打乱并暴露他们的事,那时就会显露出来,那外来的光彩隐藏了多少深层而真实的丑恶。
§6.5Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis versaverit aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque: permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
我给你们的是确定的、持久的福祉,人们越是翻动它、从各个方面审视它,它就显得越好、越伟大。 我允许你们鄙视令人畏惧之物,厌恶欲望;你们外表并不闪耀,你们的福祉是朝向内心的。
Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus.
宇宙也是如此蔑视外在,并因对自身的瞩目而感到快乐。
Intus omne posui bonum; non egere felicitate felicitas vestra est.
我把所有的美善都放在了内心;不渴望幸福,就是你们的幸福。
§6.6' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.
‘但是许多悲伤、可怕、难以忍受的事发生了。
' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi; ferte fortiter.
’ 因为我无法使你们免于这些事,所以我用武装让你们的心灵去对抗一切;勇敢地承受吧。
Hoc est quo deum antecedatis; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam.
这就是你们超越神的地方:神是在承受痛苦之外,而你们是在承受痛苦之上。
Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est.
蔑视贫困吧;没有人活得比他刚出生时更贫穷。
Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet.
蔑视痛苦吧;它要么被消除,要么消除你。
Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert.
蔑视死亡吧;它要么终结你,要么转移你。
Contemnite fortunam; nullum illi telum quo feriret animum dedi.
蔑视命运吧;我没有给她任何可以伤害你们心灵的武器。
§6.7Ante omnia cavi, ne quid vos teneret invitos; patet exitus.
最重要的是,我已预防了任何违背你们意愿而将你们留住的事;出口是敞开的。
Si pugnare non vultis, licet fugere.
如果你们不想战斗,大可以逃跑。
Ideo ex omnibus rebus quas esse vobis necessarias volui nihil feci facilius quam mori.
因此,在我希望对你们而言必不可少的一切事物中,我没有一件做得比死更容易。
Prono animam loco posui; trahitur, adtendite modo et videbitis quam brevis ad libertatem et quam expedita ducat via.
我把灵魂放在了易于倾泻的地方;它会被拉动,只要你们稍微留心,就会看到通往自由的道路有多么短暂、多么畅通无阻。
Non tam longas in exitu vobis quam intrantibus moras posui; alioqui magnum in vos regnum fortuna tenuisset, si homo tam tarde moreretur quam nascitur.
我没有给你们在离去时像在进来时那样设下长久的耽搁;否则,如果一个人死去像出生一样缓慢,命运就会对你们拥有庞大的统治权。
§6.8Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere; inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite.
每一个时刻、每一个地点都教导你们,放弃自然并把她的礼物回掷给她有多么容易;就在祭坛之间和献祭者的庄严仪式中,在祈求生命的同时,去领会死亡吧。
Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit; tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
肥壮的公牛因微小的伤口而倒地,人类手掌的一击便能推倒力量巨大的动物;只用一片薄薄的铁刃就能斩断脖颈的连接处,而当连接头部和颈部的那个关节被切断时,那么庞大的躯体就会崩溃坍塌。
§6.9Non in alto latet spiritus nec utique ferro eruendus est; non sunt vulnere penitus impresso scrutanda praecordia: in proximo mors est.
生命的呼吸并不隐藏在深处,也绝非非得用铁刃才能掘出;无须通过深刺的伤口来搜寻内脏:死亡就在近处。
Non certum ad hos ictus destinavi locum; quacumque vis pervium est.
我并没有为这些打击指定固定的位置;任何你想去的地方,都是一条通路。
Ipsum illud quod vocatur mori, quo anima discedit a corpore, brevius est quam ut sentiri tanta velocitas possit.
那被称为死亡的本身,即灵魂脱离身体的过程,因其速度极快而无法被感知。
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit; quicquid est, properat.
无论是绳结勒紧了喉咙,还是水阻断了呼吸,还是跌落者的头部被下方地面的坚硬砸碎,还是吸入的烈火截断了循环呼吸的通道;无论那是什么,它都极为迅速。
Ecquid erubescitis? Quod tam cito fit, timetis diu!"
难道你们一点都不感到羞耻吗? 对这如此快发生的事,你们竟然害怕了这么久! ”