§8.1Adice nunc, quod e lege Chrysippi vivere otioso licet; non dico, ut otium patiatur, sed ut eligat.
现在还要加上这一点,即根据克律西波斯的规则,人被允许生活在闲暇之中;我不是说让他去忍受闲暇,而是说让他去选择闲暇。
Negant nostri sapientem ad quamlibet rem publicam accessurum; quid autem interest, quomodo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus.
我们学派的人否认贤者会参与任何国家;但是,如果国家并非无处不在,那么贤者如何走向闲暇,究竟是因为国家缺少了他,还是他缺少了国家,这有什么区别呢? 但对于挑剔地寻找国家的人来说,国家总是会缺少的。
Interrogo, ad quam rem publicam sapiens sit accessurus.
我且问,贤者将要参与哪一个国家?
Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit? in qua opprimit invidia virtutes? Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem.
是阿提卡人的国家吗? 在那个国家里,苏格拉底被判有罪,亚里士多德为了不被判罪而逃亡,在那个国家里,嫉妒压制了美德? 你会对我说,贤者不会参与这个国家。
§8.2Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis? Et hanc fugiet.
那么贤者会参与迦太基人的国家吗? 在那个国家里,内讧不断,自由对所有最优秀的人都有害,公正与善良的价值极其低微,对敌人有着非人道的残酷,甚至对自家人也视如仇敌? 这个国家他也会避开。
§8.3Si percensere singulas voluero, nullam inveniam, quae sapientem aut quam sapiens pati possit.
如果我想逐个审视,我将找不到任何一个既能容纳贤者、又能让贤者忍受的国家。
Quodsi non invenitur illa res publica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio, nusquam est.
但如果找不到我们自己所构想的那个国家,闲暇就对所有人开始变得必要了,因为唯一可以优先于闲暇的东西,在任何地方都不存在。
§8.4Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.
如果有人说航海是最好的,接着又说不应该在那个常发生海难、且频繁出现将舵手冲向相反方向的突发风暴的海域航行,我认为这个人虽然赞美航海,实际上却是在禁止我启航。