§16His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi, eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula firmandus.
最亲爱的弟兄们,应当借着这些默想来坚固心灵,借着这类的操练来抵御魔鬼的一切飞镖。
sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret.
愿神圣的阅读在手,愿对主的默想在意识中,愿恒切的祷告绝不停止,愿救恩的行持坚持不懈。
spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum aduersum se pectus inueniat et armatum.
让我们始终专注于属灵的活动,好让每当仇敌逼近、每当他企图接近时,都能发现针对他的心胸是紧闭且武装起来的。
non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur.
因为基督徒的冠冕并非只有在迫害时期才能获得的那一个。
habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione uictores prostrato et subacto aduersario coronamur.
和平也有它自己的冠冕,通过这些冠冕,我们在各种多样的战斗中成为胜利者,在打倒并屈服了对手之后,我们获得加冕。
libidinem subegisse continentiae palma est.
屈服私欲是节制的棕榈。
contra iram, contra iniuriam repugnasse corona patientiae est.
抵抗愤怒、抵抗伤害是忍耐的冠冕。
de auaritia triumphus est pecuniam spernere.
轻视金钱是对贪婪的胜利。
laus est fidei fiducia futurorum mundi aduersa tolerare.
通过对未来之事的信任来忍受世间的逆境,是对信仰的赞美。
et qui superbus in prosperis non est gloriam de humilitate consequitur.
在顺境中不骄傲的人,从谦卑中获得荣耀。
et qui ad pauperum fouendorum misericordiam pronus est retributionem thesauri caelestis adipiscitur.
倾向于扶助穷人之慈悲的人,获得天国财宝的报偿。
et qui zelare non nouit quique unanimis et mitis fratres suos diligit dilectionis et pacis praemio honoratur.
不知道嫉妒、且同心合意、温和地爱自己兄弟的人,因爱与和平的赏赐而获得尊荣。
in hoc uirtutum stadio cotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas sine intermissione temporis peruenimus.
在这美德的赛场上,我们每天都在奔跑,我们毫无间断地达到这些正义的棕榈和冠冕。
§17Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare.
为了让你这曾经被嫉妒和羡慕所占有的人也能达到这些,请丢弃你以前被其束缚的一切恶念,走向永生的道路,以得救的脚步来改造自己。
euelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae messis exuberet.
从你的胸怀中拔除荆棘和蒺藜,好让主的种子用丰盛的果实使你富足,好让神圣而属灵的庄稼在丰收的富饶中洋溢。
uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude, purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur.
吐出胆汁的毒药,排除不和的病毒,愿被蛇一般的嫉妒所感染的心灵得到洁净,愿所有留存在内部的苦涩都能因基督的甘美而消解。
de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam prosperandae ualitudinis laborabis.
你从十字架的圣礼中既取得食物,又取得饮料;那在玛拉因着象征而有益于味道甘美的木头,愿它在真理中也有益于你抚慰心灵的温柔,你便不会为了恢复健康的医治而劳苦。
unde uulneratus fueras inde curare.
从你受伤的源头,得到医治吧。
ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis obtrectationibus inuidebas.
爱那些你以前憎恨的人,珍视那些你以不义的诽谤所嫉妒的人。
bonos imitare, si sectari potes: si sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus.
如果能效仿,就效仿善人;如果不能效仿,至少也要为那些更好的人感到共同的喜悦和祝贺。
fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et firaternitatis uinculo coheredem.
通过联合的爱使自己成为他们的分享者,通过慈惠的团契和兄弟的纽带使自己成为共同继承人。
dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum ueneris.
当你自己宽恕时,你的债务也将被宽恕;当你作为和平之人来到上帝面前时,你的祭物将被接纳。
sensus adque actus tui diuinitus dirigentur, quando ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est: cor uiri cogitet iusta, ut a Deo dirigantur gressus eius.
当你思考神圣而公义的事物时,你的意识和行为将受到神圣的引导,正如经上所记:人的心当思考公义的事,好让他的脚步被上帝引导。
§18Habes autem multa quae cogites.
然而,你有许多事可以思考。
paradisum cogita, quo Cain non redit qui zelo fratrem peremit.
思考乐园,那因嫉妒杀害兄弟的该隐未曾返回的地方。
cogita caeleste regnum, ad quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit.
思考天国,主只允许同心合意、和睦的人进入。
cogita quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi respondeant adunati.
思考只有那些使人和睦的人才能被称为上帝的儿子,他们通过神圣的诞生和律法,在联合中回应父上帝和基督的样式。
cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere, peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat, si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri semper in regno in hoc mundo ante placeamus.
思考我们站在上帝的眼皮底下,在祂亲自注视和审判中,我们奔跑着生活和生命的赛程;思考只有当我们现在通过我们的行为取悦那注视着我们的上帝,当我们表明自己配得上祂的恩典和宽容,当我们为了在祂的国度中永远取悦祂而先在这个世界里取悦祂时,我们最终才可能达到得以看见祂的境地。