§1DE ZELO ET LIVORE
Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit.
妬みと羨みについて最愛の兄弟たちよ、自分の目にする善いものを妬むこと、そしてより優れた人々を羨むことは、一部の人々にとっては軽微で取るに足らない罪であると思われる。 そして、それが軽微で取るに足らないものであると見なされている間は恐れられず、恐れられない間は軽蔑され、軽蔑されている間は容易には避けられず、そして盲目で隠された破滅となる。 それは、用心深い人々によって警戒され得るほどには見破られない間、不注意な精神を密かに苦しめるのである。
porro autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur.
さらにまた、主は私たちが賢明であるようにと命じ、慎重な心遣いをもって目を覚ましているようにと訓戒された。 それは、常に自ら目覚めており常に待ち伏せている敵が、胸の内に忍び込んだときに、火花から大火を引き起こし、小さな事から最大のものを大きく積み上げ、そして、油断して警戒を怠っている者たちに穏やかな微風とより柔らかい息吹でへつらいつつも、嵐や旋風を巻き起こして、信仰の崩壊と救いおよび命の難破を企てることがないようにするためである。
excubandum est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit.
それゆえ、最愛の兄弟たちよ、私たちは不寝番をし、あらゆる力をもって努力しなければならない。 それは、荒れ狂い、私たちが撃たれ傷つき得るすべての身体の部位に向けて自らの矢を向けている敵に対して、細心かつ完全な警戒をもって対抗するためであり、使徒ペトロがその書簡の中であらかじめ警告し、教えて次のように言っている通りである。 「身を慎み、目を覚ましていなさい。 あなたがたの敵である悪魔が、吠えたける獅子のように、誰かを食い尽くそうと探し求めて歩き回っているからである。
§2Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur.
」彼は私たち一人一人の周りを回り、あたかも閉ざされた城壁を包囲する敵のように、肢体のどこかに、より不安定でより不実な、その侵入口から内部へと侵入され得るような部分がないかどうかを探り、試している。
offert oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem.
彼は、視覚によって純潔を破壊するために、魅惑的な姿や容易な快楽を目の前に差し出す。
aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem.
彼は、より甘美な音を聞くことによってキリスト教徒の活力を弛弛させ和らげるために、響き渡る音楽によって耳を誘惑する。
linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat.
彼は、言葉のののしりによって舌を挑発し、挑発的な侮辱によって手を虐殺の放縦へと駆り立てる。
ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat, et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus.
詐欺師にするために不義の利益を提示し、金銭で魂を捕らえるために破滅的な利得を押しつけ、天の誉れを奪うために地上の誉れを約束し、真なるものを奪い去るために偽りのものを見せびらかす。 そして、隠れてだますことができないときには、混乱に満ちた迫害の恐怖を突きつけつつ、露骨にかつ公然と脅し、神の僕たちを打ち負かすために、常に休むことなく、常に敵意に満ち、平和なときには狡猾であり、迫害のときには暴力的である。
§3Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad inpugnandum semper paratus inimicus.
それゆえ、最愛の兄弟たちよ、悪魔の欺瞞的な罠や公然たる脅しのすべてに対して、備えを固め武装した精神が立ち向かわねばならない。 敵が常に攻撃する準備を整えているのと同様に、常に反撃する準備を整えて。
et quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda et depellenda uigilemus.
そして、密かに忍び寄る彼の矢はより頻繁であり、その隠された密かな投射は、見破られにくければにくいほど、それだけ重く、また頻繁に私たちの傷口を荒らすのであるから、これらをも理解し追い払うために、私たちは目を覚ましていよう。
ex quibus est zeli et liuoris malum.
これらの中に、妬みと羨みの悪がある。
quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur.
これをもし誰かが深く吟味するならば、キリスト教徒にとって、嫉妬と羨みに捕らわれないこと、だます敵の目に見えない罠に絡め取られて、兄弟が妬みによって兄弟への憎しみへと転じるときに、自らの剣によって知らぬ間に自分が滅ぼされることがないようにすること以上に、警戒すべきことは何もなく、より慎重に防ぐべきことは何もないことを見出すであろう。
quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus.
このことを私たちがより完全に理解し、より明確に見極めることができるように、その源頭と起源へと立ち返ろう。
uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit.
妬みがどこから、いつ、どのように始まったかを見よう。
facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur.
なぜなら、この有害な悪の起源と大きさの両方が知られるならば、このような破滅的な悪は、私たちによってより容易に避けられるであろうからである。