Humanitext Reader

居普良 · 论死亡的必然性 §1-3

瘟疫患难中的信心与死亡的盼望

第 1 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者鼓励信徒在瘟疫中保持坚定,解释说世俗的苦难正是主所预言的,死亡只是通往与基督同在之永恒和平的港湾。

§1Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur.
尽管在你们的大多数人中,最亲爱的弟兄们,心智是坚固的,信仰是坚定的,灵魂是虔诚的,并不因眼前的死亡之多而动摇,而是像一块强固而稳定的磐石,宁可自己粉碎世界动荡的冲击和时代狂暴的波涛,却不被粉碎,且不被诱惑所战胜而是受到考验,然而,因为我注意到在平信徒中,有些人或是由于心智的软弱,或是由于信仰的微小,或是由于世俗生活的甘甜,或是由于性别的柔弱,或者更重要的是,由于对真理的误解,而站立得不够坚强,没有发挥出自己胸中神圣而无敌的力量,这一事实绝不容忽视,也不容保持沉默,免得在我们的微薄能力所及的范围内,以饱满的活力和从主之读经中获得的言语,无法压制娇柔心智的怠惰,并使那已经开始成为上帝和基督之子民的人,被视为配得上上帝和基督。
§2Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit.
因为,最亲爱的弟兄们,那为上帝效力的军人,那置身于天上军营并已仰望神圣事物的人,应当认识到自己,以便在面对世界的风暴和旋风时,我们毫无恐惧,毫无动摇,因为主早已预言这些事情将会到来,并以远见之声的劝诫来指导、教导、准备且增强祂教会的子民,以忍受未来的一切:祂预告并歌唱了战争、饥荒、地震和瘟疫将在各处兴起,并且为了不让对有害事物的意外和新奇的恐惧动摇我们,祂预先警告说,在最后的时期,逆境将越来越频繁地发生。
fiunt ecce quae dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente: cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei.
看哪,所说的话正在实现,既然预言的事已经发生,那么主自己应许并说的那些应许也必将随之而来: “当你们看到这一切发生时,须知上帝的国近了。
regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt.
”最亲爱的弟兄们,上帝的国已经开始临近:随着世界的消逝,生命的奖赏、永远得救的喜乐、持久的欢欣以及最近失去的乐园之产业,现在正要到来:现在,天上的事物正在接替地上的事物,伟大的接替微小的,永恒的接替易逝的。
quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus.
这里还有什么焦虑和担忧的余地呢?
est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire.
在这些事物中,除了缺乏希望和信仰的人之外,还有谁会战战兢兢、忧心忡忡呢? 因为,只有那不想去基督那里的人才会害怕死亡。
eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.
而那不相信自己将与基督一同开始统治的人,才不想去基督那里。
§3Scriptum est: iustum fide uiuere.
经上记着说:“义人必因信得生。
si iustus es et fide uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum.
”如果你是义人且因信得生,如果你真正相信上帝,既然你将要与基督同在且对主的应许确信无疑,为什么不拥抱你被召到基督那里,为什么不为你摆脱了魔鬼而感到高兴呢? 最后,那个真正的义人西面,他用饱满的信仰遵守了上帝的诫命,当他得到神圣的启示,得知在未见到基督之前不至死亡,且婴儿基督与母亲一同来到圣殿时,他在灵里认出那以前曾对他预言过的基督已经诞生:一见到祂,西面就知道自己很快就要死。
laetus itaque de morte iam proxima et de uicina arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem uenimus.
因此,他为已经临近的死亡感到高兴,并对即将来临的召唤确信无疑,他把孩子接在手里,赞美上帝并呼喊说:“主啊,如今可以照你的话,释放你的仆人安然去世,因为我的眼睛已经看见你的救恩。 ”这显然是在证明并见证,只有当我们从这世界的旋风中被解脱出来,前往永远的居所和安全的港湾时,只有当这死亡被消灭、我们走向不朽时,上帝的仆人们才有和平,才有自由而宁静的安息。
illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.
因为那才是我们的和平,那才是可靠的宁静,那才是稳定、坚固而永恒的安全。

词汇与语法注释

  1. 1dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus... — 连接词 'quominus' 在前面的否定表达 'dissimulanda non fuit nec tacenda' 之后引导一个目的或阻止从句,表明为了压制脆弱心智的怠惰而采取行动的积极目的。
  2. 2eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire — 'eius' 是属格的表语用法(表示属性,“属于……的”),用作关系从句 'qui...' 的先行词。
  3. 3iustum fide uiuere — 引用自哈巴谷书 2:4(及罗马书 1:17),用作 'Scriptum est' 之后的宾格加不定式主语从句。'iustum' 是 'uiuere' 的主格宾格。
  4. 3quod ad Christum uoceris amplecteris — 'quod' 从句('quod ad Christum uoceris')用作名词从句,作为动词 'amplecteris'(你接受)的直接宾语。虚拟语气 'uoceris' 表示间接的或传闻的事实/原因。

引用这一段

居普良, 论死亡的必然性 §1-3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.humanitext-lat1:1-3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。