§1Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur.
たとえあなたがたの大部分において、最愛の兄弟たちよ、精神が堅固であり、信仰が揺るぎなく、魂が献身的であって、現在の死の多さに動揺することなく、むしろ強く安定した岩のように、世界の荒れ狂う衝撃や時代の暴力的な波を自ら打ち砕き、かつ砕かれることなく、試練に打ち負かされるのではなく試されるのだとしても、しかしながら、平信徒の中に、精神の弱さ、あるいは信仰の小ささ、あるいは俗世の生活の甘美さ、あるいは性の弱さ、あるいは、さらに重大なことには、真理への誤解によって、不屈に立ち続けることができず、自らの胸の中にある神聖で無敵の強さを発揮していない人々がいることに私は気づいているので、この事態を無視すべきでもなく、沈黙すべきでもありませんでした。 それは、私たちの卑小さが及ぶ限りにおいて、十分な活力と主の朗読から得られた言葉をもって、脆弱な精神の怠惰が抑え込まれ、すでに神とキリストの人であり始めた者が、神とキリストにふさわしいとみなされるためであります。
§2Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit.
実に、最愛の兄弟たちよ、神に仕えて戦い、天の陣営に身を置いてすでに神聖なものを望む者は、自分自身を認識せねばなりません。 それは、世界の嵐や旋風に対して、私たちに何の恐怖も、何の動揺もないようにするためです。 主がこれらのことが起こるであろうとあらかじめ告げられ、先見の明ある声の勧めによってご自身の教会の民を指導し、教え、準備させ、かつ未来のすべての忍耐に向けて強められたからには。 主は、戦争や飢饉、地震、そして各地で起こる疫病をあらかじめ告げ、歌われました。 そして、襲いかかる事態に対する予期せぬ新しい恐怖が私たちを揺さぶることのないよう、終わりの時には逆境がますます頻発することをあらかじめ警告されたのです。
fiunt ecce quae dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente: cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei.
見よ、語られたことが起きている。 そして、あらかじめ告げられたことが起きているのだから、主ご自身が約束され、こう言われている通りに、約束されたすべてのこともまた後に続くでしょう。 「しかし、これらのことがすべて起こるのを見たら、神の国が近づいていることを知りなさい。
regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt.
」最愛の兄弟たちよ、神の国は間近に迫り始めています。 世界の過ぎ去るとともに、命の報い、永遠の救いの喜び、絶えざる歓喜、そしてかつて失われた楽園の所有が今や訪れつつあります。 今や、地上のものに天上のものが、小さなものに偉大なものが、滅びゆくものに永遠のものが取って代わろうとしています。
quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire.
ここに不安や心配の余地がどこにあろうか。 これらのただ中で、希望と信仰が欠けている者以外に、誰がおののき、憂うでしょうか。 死を恐れるのは、キリストのもとへ行くことを望まない者のすることだからです。
eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.
キリストのもとへ行くことを望まないのは、自分がキリストとともに統治し始めることを信じない者のすることです。
§3Scriptum est: iustum fide uiuere.
「正しい者は信仰によって生きる」と書かれています。
si iustus es et fide uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum.
もしあなたが正しく、信仰によって生きるなら、またもし本当に神を信じるなら、キリストとともにいることになり、主の約束に安心しているはずなのに、なぜ、キリストに召されることを受け入れず、悪魔から逃れられることを喜ばないのですか。 最後に、あの正しいシメオン、本当に正しく、満ちあふれる信仰をもって神の掟を守った者は、キリストを見るまでは死なないという神託を授かっており、幼子キリストが母とともに神殿に来られたとき、以前自分に予言されていたキリストがすでに生まれていることを霊において認めました。 その姿を見て、彼は自分が間もなく死ぬことを知ったのです。
laetus itaque de morte iam proxima et de uicina arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem uenimus.
こうして、間近に迫った死を喜び、すぐそこにある召喚に安心しつつ、彼は幼子をその手に抱き、神をたたえて叫び、こう言いました。 「主よ、今こそ、あなたのお言葉通りに、あなたの僕を平和のうちに去らせてくださいます。 私の目があなたの救いを見たからです。 」すなわち、彼が証明し証言したのは、私たちがこの世界の嵐から救い出されて永遠の住まいと安全の港を目指すとき、この死が消滅せしめられて不滅へと到達するときにこそ、神の僕たちに平和が、そのときこそ自由で穏やかな休息がもたらされるということです。
illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.
それこそが私たちの平和であり、それこそが信頼すべき平穏であり、それこそが安定的で、堅固で、永遠の安全だからです。