§1Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est.
看哪,最亲爱的弟兄们,和平已被归还给教会;而那不久前在不信者看来困难重重、在背叛者看来绝无可能的事——我们的安全,已借由神圣的援助与惩罚得以恢复。
in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt.
人们的心灵重回喜悦,压迫的暴风与阴云已被驱散,宁静与晴朗重新闪耀。
dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus.
应当向天主献上赞美,并以感恩之情庆祝祂的恩惠与赐予,尽管我们的声音即便在迫害中也未曾停止感谢:因为仇敌断不可能被允许拥有如此大的权力,以至于我们这些全心、全魂、全力爱天主的人,不能始终且处处荣耀地宣扬祂的福分与赞美。
exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.
众人祈愿并热切期待的日子已经来到,在漫长黑夜那可怕而污秽的阴霾之后,世界在主的清光照耀下熠熠生辉。
§2Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur.
我们以喜悦的目光注视着那些因美名的宣扬而显赫、因德行与信仰的赞词而光荣的宣信者们;我们向他们献上神圣的亲吻,怀着神圣而无法满足的渴望拥抱这些久盼的人们。
adest militum Christi cors candida, qui persecutionis urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis.
基督精兵的白色队伍已在此处,他们以坚定的交锋摧毁了步步逼来的迫害之狂暴,准备好忍受监禁,武装好去面对死亡。
repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo.
你们英勇地抵抗了尘世,向天主呈现了光荣的壮观,为行将跟随的弟兄们树立了榜样。
religiosa uox Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et sanguinem Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt: ab inpio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reseruauit.
虔敬的声音宣说了基督,承认自己曾一次交付信仰于祂;那除了神圣工作外别无所惯的辉煌双手,抵制了亵渎的祭祀;那在领受主的身体与宝血之后、因天国之粮而圣化的口,拒绝了世俗的玷污与偶像的残余;在那行祭祀者被俘的头颅所蒙上的不敬且邪恶的蒙头巾前,你们自由的头颅保持了自由;那带有天主印记的纯洁额头,无法承受魔鬼的冠冕,而为天主的冠冕保留了自身。
quam uos laeto sinu excipit mater ecclesia de proelio reuertentes! quam beata, quam gaudens portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis de hoste prostrato tropaea referentes! cum triumphantibus uiris et feminae ueniunt quae cum saeculo sexum quoque uicerunt.
当你们从战场归来时,母亲教会是以何等喜悦的怀抱迎接你们啊! 她是何等幸福,何等快乐地敞开大门,好让你们汇合队伍,携带着从被击垮的仇敌那里夺得的战利品凯旋而入! 与得胜的男子一同前来的,还有那些不仅战胜了尘世、也战胜了自身性别的女子。
ueniunt et geminata militiae suae gloria uirgines et pueri annos suos uirtutibus transeuntes.
前来的还有贞女与少年,他们以加倍的军旅荣耀,用德行超越了自己的年龄。
nec non et cetera stantium multitudo uestram gloriam sequitur, proximis et paene coniunctis laudis insignibus uestigia uestra comitatur.
同样,其他坚立者的群众也追随你们的光荣,以极近且几乎相连的赞美徽章,伴随着你们的足迹。
eadem et in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas.
在他们身上也有同样的内心诚挚,同样的坚贞信仰之完整。
inconcussis praeceptorum caelestium radicibus nixos et euangelicis traditionibus roboratos non praescripta exsilia, non destinata tormenta, non rei familiaris et corporis supplicia terruerunt.
他们依靠着天国诫命动摇不得的根基,并因福音的传统而刚强,无论是注定的流放、预设的酷刑,还是家产与肉体的惩罚,都未能使他们畏惧。
explorandae fidei praefiniebantur dies: sed qui saeculo renuntiasse se meminit nullum saeculi diem nouit, nec tempora terrena iam conputat qui aeternitatem de Deo sperat.
用以检验信仰的日子曾被预先设定;但那牢记自己已对尘世宣誓决绝的人,不认识尘世的任何一日,那向天主企盼永生的人,也不再计算人间的时日。
§3Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet.
弟兄们,愿没有人,没有人削减这份光荣;愿没有人用恶意的诽谤来削弱坚立者们那纯洁的坚韧。
cum dies negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non est Christianum se esse confessus est.
当为那些否认信仰者设定的限期过去时,凡是在期限内未作(背教)声明的人,都已宣认了自己是基督徒。
primus est uictoriae titulus gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus est cauta secessione subtractum iam Deo reseruari.
胜利的第一项勋衔是在异邦人的手中被捕并宣认主;而通往光荣的第二阶段则是通过谨慎的退避而抽身,如今为天主保留自己。
illa publica, haec priuata confessio est: ille iudicem saeculi uincit, hic contentus Deo suo iudice conscientiam puram cordis integritate custodit: illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior.
前者是公开的,后者是私下的宣认:前者战胜了尘世的审判官,后者则以天主为其审判官而满足,并在内心的完整中守护着纯洁的良心;在前者那里,勇毅更为敏捷,在后者那里,谨慎更为安全。
ille adpropinquante hora sua iam maturus inuentus est, hic fortasse dilatus est qui patrimonio derelicto idcirco secesserit, quia non erat negaturus: confiteretur utique, si fuisset et ipse detentus.
前者在自己的时刻临近时已被视为成熟;后者则或许被延期,他因舍弃了家产而退避,正是因为他无意否认信仰;如果他自己也被拘捕,他也必定会宣认的。