§13PLVS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MEBCEDE QVAM QVOD HIC SVSTINEMVS IN IPSA PASSIONE. \'
Probat beatus apostolus Paulus qui dignatione diuina usque in tertium caelum adque in paradisum raptus audisse se inenarrabilia testatur, qui oculata fide legum Christum uidisse se gloriatur, qui id quod et didicit et uidit maioris conscientiae ueritate profitetur.
我们在受难的赏赐中所领受的,远多于我们在此受难本身中所承受的。 福乐的使徒保罗证明了这一点,他见证自己因神圣的恩宠被提提升天,直到第三重天和乐园,听见了不可言喻的话语;他自豪于自己以目击的信心看见了君王基督(legum Christum),并以更大良知的真实宣告了他所学习和看见的事。
non sunt, inquit, condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritudinem quae reuelabitur in nobis.
他说道:“这当下的苦楚,若比起那将要显于我们的荣耀,就不足介意了。
quis ergo non omnibus modis elaboret ad claritatem tantam peruenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena praemia diuina percipiat? si militibus saecularibus gloriosum est ut hoste deuicto redeant in patriam triumphantes, quanto potior et maior est gloria uicto diabolo ad paradisum triumphantem redire et unde Adam peccator eiectus est illuc, prostrato eo qui ante deceperat trophaea uictricia reportare, offerre Domino. acceptissimum munus incorruptam fidem, uirtutem mentis incolumem, laudem deuotionis inlustrem, comitari eum cum uenire coeperit uindictam de inimicis recepturus, lateri eius adsistere cum sederit iudicaturus, coheredem Christi fieri, angelis coaequari, cum patriarchis, cum apostolis, cum prophetis caelestis regni possessione laetari.
”那么,谁会不千方百计地努力去获得如此伟大的荣耀,以便成为上帝的朋友,与基督立刻同乐,在经受地上的折磨和刑罚之后领受神圣的赏赐呢? 如果对世俗的士兵来说,在击败敌人后凯旋归国是光荣的,那么,在击败魔鬼后凯旋回到乐园,在打倒那先前欺骗人的魔鬼之后,将胜利的战利品带回到罪人亚当被驱逐的地方,向主献上最蒙悦纳的礼物——无瑕的信仰、健全的心灵美德、显赫的虔敬赞美,当主开始降临对仇敌施行报复时陪伴在祂身边,当祂坐下审判时侍立在祂侧旁,成为基督的同等继承人,与天使同等,并与族长、使徒、先知一同因拥有天国而喜乐,这是多么更美妙、更伟大的荣耀啊!
has cogitationes quae persecutio potest uincere, quae possunt tormenta superare? durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens et aduersus omnes diaboli terrores et minas mundi animus inmobilis perstat quem futurorum fides certa et solida corroborat.
什么样的迫害能战胜这些思想,什么样的折磨能超越它们呢? 一个建立在虔敬默想之上的心灵保持强健和稳定,而那对未来事物有着确实和坚固信仰的灵魂,面对魔鬼的一切恐吓和世界的威胁,依然屹立不动。
cluduntur in persecutionibus terrae, sed patet caelum: minatur antichristus, sed Christus tuetur: mors infertur, sed inmortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur: uita temporalis extinguitur, sed aeternitas repraesentatur.
地上在迫害中被关闭,但天国敞开着;反基督在威胁,但基督在保护;死亡被施加,但永生随之而来;世界从被杀者手中被夺走,但乐园呈现给恢复者;暂时的生命被熄灭,但永恒展现出来。
quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum, eludere in momento oculos, quibus homines uidebantur et mundus, aperire eosdem statim, ut Deus uideatur et Christus.
带着喜乐从这里离去,在艰难与困苦中荣耀地离去,在一瞬间闭上那曾看见人与世界的眼睛,随即又睁开这双眼睛以看见上帝和基督,这是多么伟大的尊严,多么伟大的保障!
tam feliciter migrandi quanta uelocitas.
如此幸福地迁徙,其速度又是多么快捷!
terris repente subtraheris, ut in regnis caelestibus reponaris.
你突然被从地上带走,以便被安放在天国之中。
haec oportet mente et cogitatione conplecti, haec die ac nocte meditari.
这些事必须在心灵和思想中紧紧抱持,日夜默想。
si talem persecutio inuenerit Dei militem, uinci non poterit uirtus ad proelium prompta.
如果迫害发现了一位如此的上帝士兵,那随时准备战斗的美德是不可战胜的。
uel si arcessitio ante praeuenerit, sine praemio non erit fides quae erat ad martyrium praeparata: sine damno temporis merces Deo iudice redditur: in persecutione militia, in pace conscientia coronatur.
或者,如果(死之)召唤提前到来,那为殉道做好准备的信仰也不会没有赏赐:在不损失时间的情况下,赏赐由上帝作为审判者予以偿还;在迫害中兵役加冕,在和平中良知加冕。