Humanitext Reader

居普良 · 论忍耐的益处 §22-24

神的复仇应许与基督忍耐的榜样

第 9 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

著者引用先知书、诗篇以及《启示录》,以此证明神必将在审判之日施行神圣的复仇。他将基督在天上受敬拜但在地上尚未复仇的伟大忍耐作为信徒的榜样,劝诫他们不可急躁,而应当坚守主的诫命。

§22Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat: per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus.
然而,公义之血的神圣复仇何时来到,圣灵借着先知马拉基宣告说:“看哪,主的日子来到,焚烧如火炉;所有外邦人和一切行恶的都必如碎秸,那要来的日子必将他们烧尽,主说。
quod item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet Deus noster et non silebit.
”这我们在诗篇中同样读到,那里预扬了审判者神的来临,其审判的威严令人敬畏:“我们的神要公然来临,绝不缄默。
ignis ante eum ardebit et in circuitu eius procella nimia.
在祂面前有烈火烧起,在祂四围有暴风刮起。
uocabit caelum susum et terram ut separet populum suum.
祂要招呼上天和下地,为要分别祂的子民。
colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis.
招聚祂的义人到祂那里,就是那些用祭物立祂之约的人。
et nuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
”诸天必宣告祂的公义,因为神是审判者。
et Esaias eadem praenuntiat dicens: ecce enim Dominus sicut ignis ueniet, et sicut procella currus eius retribuere in ira uindictam.
以赛亚也预言了同样的事,说:“因为看哪,主必如火来临,祂的车辇如暴风,要在烈怒中报复。
in igne enim Domini iudicabuntur et in gladio eius uulnerabuntur.
因为在主的火中,他们必受审判,在祂的刀剑下,他们必受创伤。
et iterum: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum.
”又说:“万军之主神必出去,必摧毁战争。
excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo?
祂必激起争战,并要大声对祂的仇敌呼喊:‘我曾静默,难道我永远静默吗?
§23Quis autem est hic qui tachisse se prius dicit et non semper tacebit? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum.
’” 然而,这位自言先前静默,而不会永远缄默的是谁呢? 无疑是那像羊被牵去宰杀,像羊羔在剪毛的人面前无声、不开口的一位。
utique ille qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est.
无疑是那不喧嚷、在街市上也听不到祂声音的一位。
utique ille qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non auerteret a foeditate sputorum.
无疑是那在将背献给鞭打、将脸颊献给掌掴,且不转脸避开唾沫之污秽时,不悖逆也不反驳的一位。
utique ille qui cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante Pilato patientissimum silentium tenuit.
无疑是那在受到祭司和长老控告时,一言不答,令总督彼拉多希奇,保持极度忍耐之静默的一位。
hic est qui cum in passione tacuerit in ultione postmodum non tacebit.
这位就是在受难时保持静默,此后在复仇时绝不静默的一位。
hic est Deus noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit.
这是我们的神,也就是说,不是所有人的神,而是信徒和坚信者之神,当祂在第二次降临中公然来临的时候,祂必不缄默。
nam cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate manifestus.
因为祂先前在谦卑中隐没,此后必在权能中公然来临。
§24Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum omnium numerum secum pariter uindicaturum.
最亲爱的弟兄们,让我们等候这位作为我们的审判者和复仇者,祂将同祂自己一同伸冤祂教会的子民,以及自世界起初以来所有义人的数目。
qui ad uindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus est ipse qui uindicat.
那为了自己的复仇而过于急躁和匆忙的人,应当考虑到那行复仇的主自己尚未得到伸冤。
[pater Deus praecepit filium suam adorari et apostolus Paulus diuini praecepti memor ponit et dicit: Deus exaltauit illum et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium, terrestrium et infernorum.
[父神曾命令祂的儿子受敬拜,使徒保罗记念这神圣的命令,记述并说:“神将祂升为至高,赐给祂那超乎万名之上的名,叫一切在天上的、地上的和地底下的,因耶稣的名无不屈膝。
et] in Apocalypsi angelus Iohanni uolenti adorare se resistit et dicit: uide ne feceris, quia conseruus tuus sum et fratrum tuorum.
”并且]在《启示录》中,天使阻止了想要敬拜他的约翰,说道:“千万不可,因为我与你是同工,也是你弟兄的同工。
Iesum Dominum adora.
你要敬拜主耶稣。
qualis Iesus Dominus et quanta patientia ut qui in caelis adoratur necdum uindicetur in terris.
”这是何等样的主耶稣,又是何等伟大的忍耐! 在天上受敬拜的祂,在地上却尚未得到伸冤。
huius patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus.
最亲爱的弟兄们,让我们在受迫害和受难中,思想祂的忍耐。
huius aduentui plenum expectationis obsequium praebeamus nec defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione properemus.
让我们对祂的来临献上满怀期盼的顺服,不要作为仆人以不虔敬和无耻的急躁,抢在主之前急于得到辩护。
insistamus potius et elaboremus et toto corde uigilantes adque ad omnem tolerantiam stabiles dominica praecepta seruemus, ut cum ille irae et uindictae dies uenerit non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum timentibus honoremur.
相反,让我们坚持并劳碌,全心警醒,在一切忍耐中坚定不移,遵守主的诫命,使当那愤怒与复仇之日来到时,我们不致与不虔敬者和罪人一同受罚,而是与义人和敬畏神的人一同得荣。

词汇与语法注释

  1. §22Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat — 以 Quando 开始的从句(Quando ... uindicta)是一个间接疑问句,意为“公义之血的神圣复仇何时来到”,作动词 declarat 的直接宾语。declarat 的逻辑主语是后文出现的“圣灵”(Spiritus sanctus)。
  2. §24Hunc expectemus... uindicaturum — 主动将来分词 uindicaturum 修饰句首的宾格代词 hunc(指基督)。该分词以两个并列的宾格词 ecclesiae suae populum 和 numerum 作为直接宾语,意为“[这位]将与祂自己一同(secum pariter)伸冤……的”。
  3. §24nec defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione properemus — defendi 是现在被动不定式,作为动词 properemus(我们急于)的补足不定式。结合与主语同格的 serui(我们作为仆人),整句结构意为“让我们不要作为仆人,以不虔敬和无耻的急躁,抢在主之前急于得到辩护/复仇”。

引用这一段

居普良, 论忍耐的益处 §22-24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.humanitext-lat1:22-24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。