- 底本
- Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.humanitext-lat1:22-24
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
著者は旧約聖書の諸預言者や詩編、ヨハネの黙示録を引用して、神が終末に確実に復讐と裁きを行われることを証明する。そして、天で崇拝されながらも未だ地上での復讐を果たされていないキリストの多大な忍耐を信者たちの模範とし、焦ることなく主の掟を守り続けるよう勧告する。
Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat:1 per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. quod item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet Deus noster et non silebit. ignis ante eum ardebit et in circuitu eius procella nimia. uocabit caelum susum et terram ut separet populum suum. colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis. et nuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. et Esaias eadem praenuntiat dicens: ecce enim Dominus sicut ignis ueniet, et sicut procella currus eius retribuere in ira uindictam. in igne enim Domini iudicabuntur et in gladio eius uulnerabuntur. et iterum: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum. excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo?
しかし、正しい者の血の神聖な復讐がいつ来ることになるのかについては、聖霊が預言者マラキを通して次のように語って明らかにしておられる。「見よ、炉のように燃え盛る主の日が来る。そして、すべての異邦人とすべての不義なる者はわらのようになり、来るべき日が彼らを焼き尽くす、と主は言われる」と。このことを私たちは詩編の中にも同様に読んでいる。そこでは、裁きの威光によって崇められるべき、審判者たる神の来臨が宣べ伝えられている。「私たちの神は公に現れ、沈黙されることはない。その御前には火が燃え盛り、その周囲には激しい嵐がある。神は御自らの民を分かつために、上の天と地とを呼ばれるであろう。神のために、神の義なる者たち、すなわちいけにえをもって神の契約を立てる者たちを集めよ」と。そして、天は神の義を告げるであろう、神こそが審判者であられるからだ。そして、イザヤもまた、同じことを予告して言っている。「見よ、主は火のように来られ、その戦車は嵐のようであり、怒りをもって復讐を報いられる。主の火によって彼らは裁かれ、主の剣によって傷を負わされるからである」と。そして再びこうある。「万軍の主なる神は進み出て、戦いを打ち砕かれるであろう。主は戦いを呼び起こし、力強さをもってその敵たちに向かって叫ばれるであろう。『わたしは沈黙していた。いつまでも沈黙していようか?』」と。
Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum. utique ille qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est. utique ille qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non auerteret a foeditate sputorum. utique ille qui cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante Pilato patientissimum silentium tenuit. hic est qui cum in passione tacuerit in ultione postmodum non tacebit. hic est Deus noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit. nam cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate manifestus.
では、以前に沈黙していたと言い、いつまでも沈黙してはいないだろうと言うこの方は、一体誰なのか。いうまでもなく、ほふり場へと引かれる羊のように、また毛を刈る者の前で声を出さない小羊のように、口を開かなかったあの方である。いうまでもなく、叫ぶこともなく、広場でその声が聞かれることもなかったあの方である。いうまでもなく、鞭打ちに対して背中を向け、平手打ちに対して頬を向けたときにも、反抗することなく、反論することもなく、また唾の汚れからその顔を背けなかったあの方である。いうまでもなく、祭司たちや長老たちから告発されたとき、何も答えず、ピラトが驚くほど、極めて忍耐強い沈黙を保たれたあの方である。この方こそ、受難においては沈黙されたが、後の復讐においては沈黙されない方である。この方こそ私たちの神、すなわちすべての人々のものではなく、信じる者たち、信仰を抱く者たちの神であり、第二の来臨において公に現れるとき、沈黙されることはない。なぜなら、かつては謙遜のうちに隠されていたが、のちには権能のうちに公に現れるからである。
Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum omnium numerum secum pariter uindicaturum.2 qui ad uindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus est ipse qui uindicat. [pater Deus praecepit filium suum adorari et apostolus Paulus diuini praecepti memor ponit et dicit: Deus exaltauit illum et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium, terrestrium et infernorum. et] in Apocalypsi angelus Iohanni uolenti adorare se resistit et dicit: uide ne feceris, quia conseruus tuus sum et fratrum tuorum. Iesum Dominum adora. qualis Iesus Dominus et quanta patientia ut qui in caelis adoratur necdum uindicetur in terris. huius patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. huius aduentui plenum expectationis obsequium praebeamus nec defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione properemus.3 insistamus potius et elaboremus et toto corde uigilantes adque ad omnem tolerantiam stabiles dominica praecepta seruemus, ut cum ille irae et uindictae dies uenerit non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum timentibus honoremur.
最愛の兄弟たちよ、この方を私たちの審判者、また復讐者として待とう。この方は、ご自身の教会の民と、世界の初めからのすべての正しい者たちの数を、ご自身とともに等しく復讐されるであろう。自らの復讐のために過度に急ぎ焦る者は、復讐する方ご自身が未だ復讐されていないということを考慮すべきである。[父なる神はご自らの子を崇めるように命じられた。そして使徒パウロは、神の命令を心に留めて次のように記して言っている。「神は彼を高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼に与えられた。それは、イエスの名によって、天にあるもの、地にあるもの、地の下にあるものがすべて、膝を屈するためである」と。そして]黙示録においては、天使が、自分を崇めようとしたヨハネを制止し、次のように言っている。「そうしてはならない。私はあなたやあなたの兄弟たちの同僚の僕なのだから。主イエスを崇めよ」と。主イエスとはいかなる方であり、またいかに偉大な忍耐であることか。天においては崇められている方が、地においては未だその復讐を果たされていないとは。最愛の兄弟たちよ、私たちの迫害や受難において、この方の忍耐を考えよう。この方の来臨に対して、期待に満ちた完全な従順を捧げよう。そして僕たる私たちが、主よりも前に守られることを、不信心で不謹慎な焦りをもって急いではならない。むしろ、心がけて励み、心を尽くして目を覚まし、あらゆる忍耐に対して揺るぎなく主の掟を守ろう。それは、あの怒りと復讐の日が来るとき、私たちが不信心な者や罪人たちとともに罰せられることなく、正しい者や神を恐れる者たちとともに称えられるためである。
- 22Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat
Quando節(Quando ... uindicta)は「いつ正しい者の血の神聖な復讐が来るのか」を意味する間接疑問節であり、動詞 declarat の直接目的語となっている。declarat の意味上の主語は、後続の per Malachin prophetam Spiritus sanctus で示される「聖霊」である。
- 24Hunc expectemus... uindicaturum
未来能動分詞 uindicaturum は、文頭の対格の代名詞 hunc(キリストを指す)を修飾している。この分詞は、並列された二つの対格である ecclesiae suae populum(ご自身の教会の民)と numerum(数)を直接目的語として取っており、「ご自身とともに(secum pariter)復讐するであろう[お方]を」という構造になっている。
- 24nec defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione properemus
defendi は現在受動不定詞で、動詞 properemus(〜を急ぐ、焦る)の補足不定詞として機能している。主語の同格である serui(僕たる私たちが)を伴い、全体の構造は「僕(である私たち)が主よりも前に守られる(=弁護・報復される)ことを不信心で不謹慎な焦りをもって急ぐことのないようにしよう」となる。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(2 件・最終 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 原文 1 件
