Humanitext Reader

居普良 · 论忍耐的益处 §1-3

作为信仰基础的忍耐与哲学家的虚假忍耐

第 1 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐明了“忍耐”是基督徒信仰生活的基础,批判了世俗哲学家所夸耀的虚假忍耐,并敦促基督徒践行源自上帝的真实忍耐。

§1De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur.
亲爱的弟兄们,在即将谈论忍耐并宣讲其益处与便利之时,我该从何处开始,而不从这一事实开始呢:即我看到现在你们听讲也同样需要忍耐,以便你们若没有忍耐,甚至连听和学这件事情本身也无法做到? 因为只有当所说的话被耐心地聆听时,得救的讲论和道理才能最终被有效地领会。
nec inuenio, fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur.
亲爱的弟兄们,在天圣管教的其他道路中(我们的希望和信仰正是沿着这些道路被引导去获得神圣赐予的奖赏),我找不到有什么比这对于生命更有用、或者对于荣耀更伟大的事情:那就是我们这些以敬畏和奉献的顺从依赖主之诫命的人,应当以全部的恪守来极力维护忍耐。
§2Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic patientia falsa est quam et falsa sapientia est.
哲学家们也声称自己追求这种忍耐,但那里的忍耐正如他们的智慧是虚假的一样,也是虚假的。
unde enim uel sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis.
因为一个既不认识上帝的智慧也不认识上帝的忍耐的人,如何能成为智者或忍耐者呢? 因为上帝亲自对那些在世人看来聪明的人发出警告并说:“我要灭绝智慧人的智慧,废弃聪明人的聪明。 ”同样,满有圣灵、被差遣去召集和塑造外邦人的福使保罗也见证并教导说:“你们要谨慎,免得有人用哲学和虚空的妄言,不照着基督,乃照着人的遗传和世俗的言说,把你们掳去,因为神本性的一切丰盛都有形有体地居住在基督里面。
et alio loco, nemo se, inquit, decipiat.
”在另一处他又说:“人不可自欺。
si qui putat sapientem se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut fiat sapiens.
你们中间若有人自以为有智慧,在这世上倒不如变作愚拙,好成为有智慧的。
sapientia enim huius mundi stultitia est aput Deum.
因为这世界的智慧在上帝看是愚拙。
scriptum est enim: reprehendens sapientes in astutia ipsorum.
如经上记着说:‘主叫有智慧的中了自己的诡计。
et iterum: cognouit Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia.
’又说:‘主知道智慧人的意念是虚妄的。 ’” 因此,如果那里的智慧不是真实的,真实的忍耐也就不可能存在。
nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda iactantia.
因为如果忍耐的人是谦卑和温和的,而我们看到哲学家们既不谦卑也不温和,而是极度自我满足,并因他们自我满足这一事实而使上帝不悦,那么显然,在存在着装出来的自由的傲慢放肆,以及袒胸露乳的无耻夸耀的地方,是没有忍耐的。
§3Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus.
而我们,亲爱的弟兄们,我们不是在言语上而是在行为上作哲学家,我们不以服饰而以真理显扬智慧,我们更了解德行的内省而非夸耀,我们不说大话而是生活出来,让我们作为上帝的仆人和崇拜者,以属灵的顺从展现出我们从天上教导中所学到的忍耐。
est enim nobis cum Deo uirtus ista communis.
因为这项美德是我们与上帝共同所有的。
inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit.
忍耐始于上帝,其光辉与尊严也从上帝那里发端。
origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit.
忍耐的起源和伟大,是以上帝为创始者而产生的。
diligenda res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas diuina commendat.
人应当喜爱上帝所珍爱的事物:神圣的威严向我们推荐祂所喜爱的善。
si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres.
如果上帝是我们的主和父亲,就让我们同样追求主和父亲的忍耐,因为仆人应当顺从,而儿子不该是不肖之辈。

词汇与语法注释

  1. 1unde potius incipiam, quam quod — 这是一个带有比较级副词 potius 和由 quam quod(比……这一事实)引导的名词性从句的反问句。字面意思是“除了‘我看到现在你们听讲也需要忍耐’这一事实之外,我还能从哪里开始呢?”,反问语气强调了从这里开始的必然性。
  2. 1quid magis sit uel utilius... quam ut... tueamur — 间接疑问句中的代词 quid 与由 quam ut 引导的实质性从句(ut... tueamur)进行比较,结构为:“除了我们持守(tueamur)忍耐之外,还有什么对生命更有用、对荣耀更大?”
  3. 2quando ipse de his... moneat — 带虚拟语气(moneat, dicat)的连词 quando 在此引入主观或解释性的原因(“因为祂自己警告说……”)。
  4. 2exerti ac seminudi pectoris — 作特征属格修饰 iactantia。这里讽刺了当时某些哲学家(特别是犬儒派)赤裸胸膛、无耻地夸耀其“无情念”或“自足”的行为。
  5. 3diligenda res homini — 省略了系动词 est 的句子。diligenda 是动形容词(表示应当/必须),而 homini 是施事与格(“应当被人类所爱”)或关系与格(“对人类而言是应当喜爱的”)。

引用这一段

居普良, 论忍耐的益处 §1-3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.humanitext-lat1:1-3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。