Humanitext Reader

居普良 · 致多纳图斯 §14-16

恩典中的属灵平安与祈祷阅读的劝勉

第 6 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了摆脱世俗风暴、领受上帝无偿恩赐的基督徒所享有的属灵平安,并勉励多纳图斯坚持祈祷与阅读。最后,他督促多纳图斯在闲暇中共同欢庆,并通过赞美诗共享属灵的宴席,以此结束这封信。

§14Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma securitas, si qui ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus. salutaris portus statione fundetur: ad caelum oculos tollit a terris et ad Domini munus admissus ac Deo suo mente iam proximus, quidquid apud ceteros in rebus humanis sublime ac magnum uidetur, intra suam iacere conscientiam gloriatur.
因此,唯一的安宁与可靠的平静,唯一的稳固与坚定的安全,就是当有人从这动荡世俗的暴风雨中被救出,安顿在救恩之港的停泊处时:他将目光从大地抬向天空,得以领受主的恩赐,且在心灵上已与他的神临近,他自豪地认为,在其他人看来于人间事务中高贵而伟大的一切,都躺在自我的良知之下。
nihil adpetere iam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo maior est.
凡是比世俗更伟大的人,就不能再从世俗中寻求或渴望任何东西。
\'quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, inplicantis mundi laqueis solui, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari.
'从纠缠不休的世界之网中解脱出来,从地上的渣滓中被净化并进入永恒不灭的光芒之中,这是多么稳定、多么不可动摇的保护,是多么以永恒之善构筑的天上防壁啊!
uiderit, quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata ait plus amare conpellimur, quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare, quod eramus.
让那先前袭击我们的、怀有敌意的敌人那阴险的毁灭自行其是吧;当我们被允许既能认识又能谴责我们曾经的过去时,我们便被驱使去更加热爱我们未来的自己。
nec ad hoc pretiis ant ambitu aut manu opus est, ut hominis summa uel dignitas uel potestas elaborata mole pariatur: et gratuitum de Deo munus et facile est.
要使人获得那费尽心机才产生的最高尊严或权力,并不需要金钱、钻营或强力:来自神的恩赐既是免费的,也是容易的。
ut sponte sol radiat, dies luminat, fons rigat, imber inrorat, ita se spiritus caelestis infundit.
正如太阳自发地发出光芒,白昼照亮,泉水灌溉,雨水润泽一样,天上的灵也如此倾注进来。
postquam auctorem suum caelum intuens anima cognouit, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior id esse incipit, quod esse se credit.
当灵魂仰望天空、认识了它的造物主之后,它便开始成为它所坚信的自己,比太阳更高,比这世俗的一切权力更显赫。
§15Tu tantum, quem iam spiritalibus castris caelestis militia signauit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis uirtutibus disciplinam.
唯有你,天上的军势已将你在灵性的军营中登记入伍,务要保持这不被玷污的、以虔敬之德为基础的克制纪律。
sit tibi uel oratio adsidua uel lectio.
愿你或进行恒常的祈祷,或进行阅读。
nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum.
此时与神交谈,彼时让神与你交谈。
ille te praeceptis suis instruat, ille disponat.
让祂用祂的诫命教导你,让祂指引你。
quem ille diuitem fecerit, nemo pauperem faciet.
凡是祂使之富有的人,无人能使之贫穷。
penuria esse nulla iam poterit, cum semel pectus caelestis sagina saturauerit.
一旦天上的食物填满了胸怀,便再也不会有任何匮乏。
iam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis uestita domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi uice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare.
当你明白你自己才更应该被耕耘,你才更应该被装饰,明白这所主代替神殿而入驻、圣灵已开始居住其中的房屋对你而言是更宝贵的时候,那些用黄金装饰的格天井和铺着珍贵大理石板的住宅在你看都将变得鄙俗。
pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus luce iustitiae.
让我们用无邪的颜料描绘这所房屋,用公义的光芒照亮它。
non haec umquam procumbet in lapsum senio uetustatis, nec pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur.
它绝不会因岁月的古老而坍塌,也不会因墙壁颜料或黄金的褪色而变脏。
caduca sunt, quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent!possidentibus stabilem, quae possessionis non habeant ueritatem.
凡是虚饰的事物都是易逝的,它们既不含有占有的真实,也就无法给占有者提供稳定的信任。
hoc manet cultu iugiter uiuido, honore integro, splendore diuturno.
这所房屋伴随着始终鲜活的耕耘、完整的尊严和持久的光辉而存留。
aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte formari.
它无法被消灭或熄灭,只能在身体复归时被塑造得更加美好。
§16Haec interim breuibus, Donate carissime.
亲爱的多纳图斯,这些话且先简短道来。
nam etsi facilem de bonitate patientiam, mentem in domino solidam, fidem tutam salutaris auditus oblectat, nihilque tam tuis auribus gratum est, quam quod in Dominum gratum est, moderari tamen dicenda debemus \' simul iuncti et saepius locuturi, et quoniam feriata nunc quies ac tempus est otiosum, quidquid inclinante iam sole in uesperam dies superest, ducamus hunc diem laeti nec sit uel hora conuiuii gratiae caelestis inmunis.
因为,尽管带来救恩的听道使那容易向善的忍耐、在主内坚定的心灵以及可靠的信仰感到喜悦,且没有什么比在主内令人喜悦的事更能取悦你的双耳,然而我们仍须节制所说的话,因为我们彼此相连,日后还要更频繁地交谈。 既然现在是休假的安宁与闲暇的时间,随着太阳已向黄昏倾斜,无论今天还剩下多少时间,让我们快乐地度过这一天,不要让宴会的时刻与天上的恩典无涉。
sonet psalmos conuiuium sobrium: ut tibi tenax memoria est, uox canora, adgredere hoc munus ex more.
让克制的宴会回响着赞美诗:既然你有牢固的记忆和悦耳的歌声,就请照惯例承担起这项职责。
magis carissimos pascis, si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo.
如果我们有属灵的听觉,且虔敬的温柔吸引着我们的耳朵,你将能更好地滋养你最亲爱的人们。

词汇与语法注释

  1. 14si qui — `si qui` 是 `si quis`(如果有人)的古体异写,用作条件从句的主语。
  2. 14uiderit — 完成时虚拟语气单数第三人称。用作惯用的命令或姑且不论的表达,意为“让它自己管去吧”,其主语为后文的 `pernicies`。
  3. p.15intra suam iacere conscientiam gloriatur — 带对格的不定式结构。不定式 `iacere`(卧倒、显得卑微)的逻辑主语是前行的关系从句 `quidquid... sublime ac magnum uidetur`(人间事务中显得高贵而伟大的一切),表示世俗的伟大事物在自我的良知之下显得微不足道。
  4. 15templi uice — 夺格 `uice` 与属格 `templi` 连用,起到介词性的惯用作用,意为“代替神殿”或“作为神殿”。

引用这一段

居普良, 致多纳图斯 §14-16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa001.humanitext-lat1:14-16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。