§14Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma securitas, si qui ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus.
したがって、唯一の穏やかで信頼できる静けさ、唯一の強固で堅固な安全は、もし誰かがこれらのかき乱す世俗の嵐から引き出されて、救いの港の停泊地に据えられるならば(得られる)。
salutaris portus statione fundetur: ad caelum oculos tollit a terris et ad Domini munus admissus ac Deo suo mente iam proximus, quidquid apud ceteros in rebus humanis sublime ac magnum uidetur, intra suam iacere conscientiam gloriatur.
彼は地上から天へと目を上げ、主の賜物にあずかることを許され、精神においてすでに自らの神に近づいており、他の人々において人間の事柄の中で高貴で偉大であると思われるいかなるものも、自らの良心の下に横たわっていると誇る。
nihil adpetere iam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo maior est.
世俗よりも大いなる者は、もはや世俗から何も求めず、何も望むことはできない。
\'quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, inplicantis mundi laqueis solui, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari.
\'なんと安定し、なんと揺るぎない保護であり、なんと不朽の善による天の防壁であることか。 絡みつく世界の罠から解き放たれ、地上の塵から永遠の不滅の光へと清められることは。
uiderit, quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata ait plus amare conpellimur, quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare, quod eramus.
かつて私たちに対して襲いかかった、襲撃する敵の狡猾な破滅的な力がどうであったかは、敵自身が知るがよい。 しかし、私たちがかつてそうであったところのものを知ることも非難することも許されている間に、私たちは自分がこれからなるであろうところのものを、より愛するように促されている。
nec ad hoc pretiis ant ambitu aut manu opus est, ut hominis summa uel dignitas uel potestas elaborata mole pariatur: et gratuitum de Deo munus et facile est.
そして、人間の最高の尊厳や権力が、苦労して積み上げられた重労働によって生み出されるようにするために、買収や猟官運動や武力が必要なわけではない。 神からの賜物は無償であり、容易なのだ。
ut sponte sol radiat, dies luminat, fons rigat, imber inrorat, ita se spiritus caelestis infundit.
太陽が自ずから輝き、昼が照らし、泉が潤し、雨が滴るように、天の霊はそのように注がれる。
postquam auctorem suum caelum intuens anima cognouit, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior id esse incipit, quod esse se credit.
天を仰ぎ見つつ自らの造り主を知った魂は、太陽よりも高く、このすべての地上の権力よりも高貴になり、自分がそうであると信じるものになり始める。
§15Tu tantum, quem iam spiritalibus castris caelestis militia signauit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis uirtutibus disciplinam.
天の軍勢がすでに霊的な陣営において印をつけたあなたこそ、信心深い徳による訓練を、汚れなく、慎み深く保ち続けなさい。
sit tibi uel oratio adsidua uel lectio.
あなたにとって、絶えざる祈りか、あるいは読書があるように。
nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum.
ある時は神と語り、ある時は神があなたと語るように。
ille te praeceptis suis instruat, ille disponat.
彼(神)がその戒めによってあなたを教え、彼が整えるように。
quem ille diuitem fecerit, nemo pauperem faciet.
彼が富ませた者を、誰も貧しくすることはできない。
penuria esse nulla iam poterit, cum semel pectus caelestis sagina saturauerit.
天の食物が一度胸を満たしたなら、もはやいかなる欠乏もあり得ない。
iam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis uestita domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi uice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare.
金で飾られた格天井や、高価な大理石の板で覆われた住処は、あなたにとって卑しいものとなるだろう。 あなたが、自分自身こそがより耕されるべきであり、自分こそが飾られるべきであり、主が神殿に代わって宿り、聖霊が住み始められたこの家こそが、あなたにとってより優れた家であることを知るとき。
pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus luce iustitiae.
この家を無垢の絵の具で描き、正義の光で照らそう。
non haec umquam procumbet in lapsum senio uetustatis, nec pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur.
この家は、歳月の古さによって崩れ落ちることは決してなく、壁の絵の具や金が色褪せることによって汚されることもない。
caduca sunt, quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent!possidentibus stabilem, quae possessionis non habeant ueritatem.
偽られたものはすべてはかなく、所有の実質を持たないものは、所有する者たちに安定した信頼を与えはしない。
hoc manet cultu iugiter uiuido, honore integro, splendore diuturno.
この家は、常に生き生きとした手入れ、完全な誉れ、永続する輝きを伴って留まる。
aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte formari.
それは滅ぼされることも消されることもあり得ず、ただ、身体が戻るときに、より良きものへと形づくられることができるだけである。
§16Haec interim breuibus, Donate carissime.
愛するドナトゥスよ、差し当たりこれらのことを簡潔に。
nam etsi facilem de bonitate patientiam, mentem in domino solidam, fidem tutam salutaris auditus oblectat, nihilque tam tuis auribus gratum est, quam quod in Dominum gratum est, moderari tamen dicenda debemus \' simul iuncti et saepius locuturi, et quoniam feriata nunc quies ac tempus est otiosum, quidquid inclinante iam sole in uesperam dies superest, ducamus hunc diem laeti nec sit uel hora conuiuii gratiae caelestis inmunis.
なぜなら、善良さに対する受け入れやすい忍耐、主における固い精神、救いをもたらす聴取が喜ばせる確かな信仰があり、あなたの耳にとって主において好ましいことほど好ましいものはないとしても、それでも私たちは語るべきことを加減しなければならない。 私たちは共に結ばれており、今後さらに頻繁に語り合うことになるのだから。 そして、今は休日の静けさと暇な時間なのだから、すでに太陽が夕方に傾き、日の残された時間を、私たちは喜びをもって過ごそう。 宴会の時間さえも、天の恵みと無縁であってはならない。
sonet psalmos conuiuium sobrium: ut tibi tenax memoria est, uox canora, adgredere hoc munus ex more.
節度ある宴会に賛美歌が響くように。 あなたには確かな記憶力と美声があるのだから、いつものようにこの務めに取りかかりなさい。
magis carissimos pascis, si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo.
もし私たちに霊的な聴取があり、宗教的な優しさが耳を引きつけるなら、あなたは愛する人々をより大いに養うことになるのだ。