§pr.1Latebat inter nugas meas libellus ignobilis;
在我的琐碎之作中,曾隐藏着一本无名的小书;我真希望它一直隐藏下去,而不至于像只田鼠一样因自己的泄露而毁灭。
utinamque latuisset neque indicio suo tamquam sorex periret, hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator inprobum nummum malui occupare quam condere, dein cogitans mecum, non illud Catullianum,
"cui dono lepidum novum libellum,"
set ἀμουσότερον et verius:
"cui dono inlepidum, rudem libellum,"
non diu quaesivi, tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim.
当我像尤克里翁的公鸡那样,从纸尘的堆积中把它刨出来,抖净尘土重新阅读时,我就像一个贪婪的高利贷者,宁可把这枚劣币投入流通,也不愿将它藏匿。 于是我暗自思忖,不是卡图卢斯的那句:“我把这本娇媚、崭新的小书赠予谁? ”而是更不文雅但也更真实的:“我把这本不娇美、粗糙的小书赠予谁? ”我并没有寻找很久,因为我想到了你。 如果我有权从所有人中挑选,我将永远只选择你一人。
misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora, ut, cum agis nihil, haec legas et, ne nihil agas, defendas.
因此,我将这些比西西里废话还要空洞的琐碎之作寄给你,以便你在无事可做时阅读它们,并且,为了不让你终日无所事事,而能为它们辩护。
igitur iste nugator libellus iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus perveniet tandem in manus tuas.
所以,这本开玩笑的小书,虽然确实被秘藏了很久,但现在因大众的传阅而破损,最终将传到你的手中。
quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam.
你要么像埃斯库拉皮乌斯那样让它起死回生,要么像柏拉图在伏尔甘的帮助下(用火烧毁)让它免受恶名,如果它不配获得名声的话。
Fuit autem ineptiolae huius ista materia, in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam meam facta est invitatio, non illa de Rubrii convivio, ut Graeco more biberetur,1 set illa de Flacci ecloga, in qua propter
mediam noctem
et
novam lunam
et
Murenae auguratum
ternos ter cyathos attonitus petit vates.
至于这个小玩意的题材是这样的:在一次远征中——如你所知,那是军队纪律涣散的时期——在我的餐桌上,有人发出了邀请,并非鲁布里乌斯宴席上那种按希腊习俗畅饮的邀请,而是弗拉库斯牧歌中的那种,在其中,为了半夜、新月、以及穆雷纳的占卜官职,忘情入迷的诗人要求喝上三倍三杯。
hunc locum de ternario numero illico nostra illa poetica scabies coepit exculpere: cuius morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret et fuco tuae emendationis adiecto inpingas sphongiam, quae inperfectum opus equi male spumantis absolvat.
从这个关于数字“三”的地方,我们那著名的诗歌疥癣立刻开始雕琢它。 既然这种病的传染极易,我希望这种发痒也能传给你,并在加上你的修正之染料后,抹上海绵,以完成那匹未完工的、吐着恶劣泡沫的马的画像。
ac ne me nescias gloriosum, coeptos inter prandendum versiculos ante cenae tempus absolvi, hoc est, dum bibo et paulo ante quam biberem.
为了不让你觉得我自夸,我在午餐期间开始写的这些小诗句,在晚餐时间之前就完成了,也就是说,在我饮酒期间,以及我饮酒前不久。
Sit ergo examen pro materia et tempore, set tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege; namque iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare.
因此,让这次检验符合题材和时间吧,但也请你带着更愉快、更轻松(像掺了水的酒一样)的心情阅读它;因为让一个滴酒不沾的读者去审判一个半醉的诗人是不公正的。
§pr.2Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperrata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse.
我并非不知道,会有人用敏锐的鼻子和紧锁的眉头来谴责我们的这一玩笑,并否认我触及了所有属于数字“三”和“九”的事物。
quem ego verum dicere fatebor, iuste, negabo, quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet, dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non repperisset, si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum.
我将承认他说的是真话,但我将否定他非难得合理;因为如果他是个好人,他应当认为我所遗漏的,并非忘记了,而是故意略过;此外,不论他是怎样的人,他应该暗自想想,如果他自己去寻找,关于这些他会有多少东西找不到,他亦当知我既没有使用所有掘出的东西,也没有滥用某些呈献眼前的材料。
quam multa enim de ternario sciens nec-lego! tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros et quidquid profanum vulgus ignorat.
事实上,关于数字“三”,我明知却略去了多少东西啊! 时间与人称、性与级、九种自然格律与三步格、整个文法与音乐、医学之书、三倍伟大的赫尔墨斯、哲学的最初爱好者、瓦罗的数字,以及世俗凡夫所不知的一切。
Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, comparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam.
最后,这是一件易事,当他自己发现许多事物时,让他拿自己与我对比:忙碌者与闲暇者、已进餐者与滴酒不沾者、我的玩笑与游戏、他的勤勉与非难。
alius enim alio plura invenire potest: nemo omnia.
因为一人能比另一人发现更多,但无人能发现一切。
§pr.3Quod si alicui et obscurus videbor, aput eum me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint: postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego beatus, quod adfectavi, adsequar, me ut requiras, me ut desideres, de me cogites.
但如果我对某人显得晦涩,你当在起面前如此为我辩护:首先,这类小史诗若不晦涩便毫无用处;其次,数字的本质并非没有节的灯心草(可以轻易理清);最后,如果连对你来说我也是晦涩的——对你而言没有什么是不曾阅读、没有理解的——那么我的期望便已达成,我将是幸福的,那就是:让你寻找我、让你想念我、让你牵挂我。
vale.
保重。