Humanitext Reader

马格努斯·奥索尼乌斯 · 被钉十字架的丘比特 §pr-41

散文序言与冥界哀悼之原的徘徊者

第 1 段,共 2 段 · 拉丁语

内容简介

奥索尼乌斯《被钉十字架的丘比特》的散文序言,以及诗歌开头描绘神话女英雄们在冥界“哀悼之原”徘徊、以及被哀悼的少年们化身为花朵的场景。

§prEn umquam vidisti tabulam 1 pictam in pariete? vidisti utique et meministi.
你是否曾见过画在墙上的画? 你肯定见过并且记得。
Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci adfigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum.
在特里尔,佐伊路斯的餐厅里,确实画着这样一幅画:钟情的女子们将丘比特钉在十字架上——不是我们这个时代的那些甘愿堕落的女人,而是那些原谅自己、惩罚神明的英雄时代的女子。
quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat.
我们的马罗(维吉尔)在哀悼之原中列举了她们中的一部分。
hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum.
我惊叹于这幅画的形象与主题。
Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi.
随后,我将这种惊叹的呆滞转为了作诗的愚行。
mihi praeter lemma nihil placet; sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, adfectamus ut amentur.
除了标题,我什么都不喜欢;但我把我的错误推荐给你:我们爱我们自己的瑕疵和疤痕,不满足于仅因我们自己的过错而犯下罪行,我们还力图让它们受到喜爱。
verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero, quam ut laudes, vale et dilige parentem.
但我为何如此热心地为这首牧歌辩护呢? 我相信,只要是我的作品,你一旦了解,就会喜爱;我对此的期望甚于你的赞美。 保重,并爱你的父亲。
§1AERIS in campis, memorat quos musa Maronis, 1 §2myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, 2 §3orgia ducebant heroides et sua quaeque, §4ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant, §5errantes silva in magna et sub luce maligna 3 §6inter harundineasque comas gravidumque papaver §7et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos: §8quorum per ripas nebuloso lumine marcent §9fleti, olim regum et puerorum nomina, flores 4 §10mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus §11et Crocus auricomans et murice pictus Adonis §12et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas; §13omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis §14exercent memores obita iam morte dolores: §15rursus in amissum revocant heroidas aevum.
在大气的原野中——马罗的缪斯所铭记的那些地方,那里香桃木林遮蔽着疯狂的恋人,女英雄们正在举行仪式,每个人,正如她们曾经死去时那样,带着她们死亡的凭证,在广阔的森林中、在惨淡的光线下徘徊,在如芦苇般的枝叶与沉甸甸的罂粟之间,以及无瑕的寂静湖泊与无声的溪流之间:在这些溪流的岸边,在朦胧的光线中凋零着被哀悼的花朵,曾是国王与少年们的名字:自我欣赏的纳西索斯,和俄巴洛斯之子雅辛托斯,以及金发闪耀的克罗库斯,和被贝紫染色的阿多尼斯,以及刻有悲剧般叹息的萨拉米斯人埃阿斯;这一切在泪水与悲哀的爱情中焦虑着,在已经历死亡之后,仍在经受着令人记忆犹新的痛苦:它们将女英雄们重新召唤回逝去的时代。
§16fulmineos Semele decepta puerpera partus §17deflet et ambustas lacerans per inania cunas §18ventilat ignavum simulati fulguris ignem, §19irrita dona querens, sexu gavisa virili, §20maeret in antiquam Caenis revocata figuram.
受骗而经历雷击分娩的塞墨勒,哭诉着她的孩子,在虚空中撕扯着烧焦的摇篮,她煽动着那虚假闪电的无力之火,抱怨着那无用的礼物,却又为生下男儿而欣喜;凯妮斯在被恢复为昔日的形象后哀悼。
§21vulnera siccat adhuc Procris Cephalique eruditam §22diligit et percussa manum, fert fumida testae §23lumina Sestiaca praeceps de turre puella, §24et de nimboso saltum Leucate minatur §25mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis. 1
普洛克里丝至今仍在擦干伤口,并爱着刻法洛斯那熟练的武器;那少女被击中了手,从塞斯托斯的塔上坠落,手里提着陶灯里冒着烟的灯火;而从多云的莱乌卡斯崖上,威胁着要纵身一跃的,是注定将死于莱斯博斯之箭的、雄心勃勃的萨福。
§26Harmoniae cultus Eriphyle maesta recusat, §27infelix nato nec fortunata marito, §28tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae §29picturarum instar tenui sub imagine vibrat: §30Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri, §31licia fert glomerata manu deserta Ariadne, §32respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.
忧伤的埃里菲勒拒绝了哈耳摩尼亚的装饰,她因儿子而不幸,也未因丈夫而获得好运;此外,高耸的弥诺斯克里特岛的整个传说,也如同画作一般,在微弱的意象下闪烁:帕西法厄追寻着雪白公牛的足迹,被抛弃的阿里阿德涅手里拿着缠绕的线团,绝望的淮德拉回头看着被丢弃的书板。
§33haec laqueum gerit, haec vanae simulacra coronae: §34Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae.
这一个拿着绞索,那一个拿着虚无王冠的幻影:这一个为进入代达罗斯所造母牛的藏身处而感到羞耻。
§35praereptas queritur per inania gaudia noctes §36Laudamia duas, vivi functique mariti, §37parte truces alia strictis mucronibus omnes §38et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa: §39coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem, §40errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa §41Endymioneos solita adfectare sopores,
拉奥达弥亚在虚无的欢乐中抱怨着被夺去的夜晚,两个夜晚,属于她活着和死去的丈夫;在另一处,所有人都手持出鞘的利刃,显得凶猛,提斯柏、卡娜刻以及西顿的埃莉萨都在战栗:这一个拿着丈夫的剑,那一个拿着父亲的,而另一个拿着客人的;她自己也在徘徊,一如昔日越过拉特摩斯的岩石,习惯于去寻求恩底弥翁的睡眠,

词汇与语法注释

  1. prheroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum — 关系代名词 quae 的先行词是 heroicae (mulieres)。sibi 是与格,作 ignoscunt(原谅)的间接宾语;相反,deum(神,即丘比特)是 plectunt(惩罚)的直接宾语,以此形成英雄时代女性原谅自己却惩罚爱神的对比。
  2. 22percussa manum — percussa 是被动完成分词,manum 是关系宾格(希腊式宾格),意为“手被击打”或“捶胸”。这描绘了赫罗在绝望中捶打双手或胸口,从塔上坠落的场景。
  3. 34Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae — 非人称动词 pudet 的句式。代词宾格 hanc(她,即帕西法厄)充当逻辑主语,不定式短语 subiisse latebras Daedaliae iuvencae(进入代达罗斯所造母牛的藏身处)表示羞耻的原因。Daedaliae... iuvencae 是属格,修饰 latebras。
  4. 36vivi functique mariti — 修饰 duas(省略了 noctes)的属格名词短语。意为“活着和死去的丈夫的”,指拉奥达弥亚与普罗忒西拉奥斯共度过的两个夜晚:一个是生前的一晚,另一个是他从冥界短暂归来死后的一晚。

引用这一段

马格努斯·奥索尼乌斯, 被钉十字架的丘比特 §pr-41. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa005.humanitext-lat2:pr-41

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。