Humanitext Reader

奥古斯丁 · 驳富尔根提乌斯小论 §1-2

论洗礼的唯一性与撒玛利亚人比喻的反驳

第 1 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

大公派作者针对多纳图派富尔根提乌斯来信中关于唯一洗礼的观点展开辩论。作者依据圣经权威,驳斥了多纳图派在撒玛利亚人比喻及福音书解释上的主张,并指出多纳图派自身就像撒玛利亚人一样处于分裂之中。

§1Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi;
我的兄弟富尔根提乌斯,对于你的敬虔寄给我的那本小册子,我并未拒绝,而是收下了。
quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris, non satis iam moror.
至于这册子是你自己起草的,还是从别处寻求来的,我现在并不十分介意。
est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere, inuentam cognoscere et agnitam custodire.
因为不注重人情,而是在万事中寻求真理,承认所找到的,并守护所承认的,这也是我们信仰的本分。
sic enim Paulus apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete uos.
因为使徒保罗曾如此说:“要凡事察验,善美的要持守;各样的恶事要禁戒不做。
breuiter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti.
”因此,对于你在信中更巧妙地阐述的内容,我将简短地予以说明。
dixisti unum esse baptisma, quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino non dabunt.
你曾说,洗礼只有一个,而撒玛利亚人——即异端者——配不上拥有它;封闭的花园只有一个,那就是教会,它拥有一个被封印的泉源,任何外人都不得染指;恩膏也只有一种,即最神圣的圣油,垂死的苍蝇会败坏它,而罪人绝不能施予它。
contra haec mihi in adiutorio domini paranda responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina.
针对这些观点,我必须在主的帮助下准备答辩,且不能从别处、只能从神圣的阅读(圣经)中获取。
uerbi ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus, bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut hactenus uictores esse possimus.
因此,现在让我们抓住话语的端绪,更确切地说,让我们将作为法律端绪的圣言本身,视为天军的领袖和主宰,让我们进行战斗,从祂圣洁的手中接过号角,去攻打邪恶之城耶利哥那极坚固的城墙,也就是说,我们要用主的圣约来包围世俗智慧的高傲,用真理和自由的声音齐声鸣响,我们要迫使对手们为了躲避世界的毁灭,而逃进喇合的家——即接纳祂使者的教会,并宣布顽固不化者为受诅咒的(破门),以便我们至今仍能成为得胜者。
haec ergo ex lege aduersus legem, ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti, quasi possit ueritas a semet ipsa deuinci aut gloria luminis sua luce fuscari.
因此,你从律法中拿来对抗律法,从神的契约中拿来对抗神的契约,从真理的泉源中拿来对抗真理的泉源,初看之下这似乎是一个如此强力的障壁,仿佛真理能被自身击败,或者光的荣耀会被自有的光芒所黯淡。
§2Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit.
多纳图派:我们的主和救主耶稣基督,是唯一洗礼的教师和守护者,为了不让心智的谬误将干渴的灵魂引入干涸的池塘,祂宣告在自己里面有永恒的甘泉,并在祂的福音中如此见证说:“渴的人可以来喝,信我的人,就如以赛亚所说。
Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: sicut dicit scriptura.
” 大公派:经上写的不是“如以赛亚所说”,而是“如经上所说”。
sed ista uelut impedimenta despiciam, non longo sermone utilitatem legentis excludam.
但我且把这些当作微不足道的障碍而不予理会,免得用冗长的长篇大论排斥了读者的益处。
Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.
多纳图派:“信我的人,就如以赛亚所说,从他腹中要流出活水的江河来。
et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.
”为了不让人说随处都可以饮水,祂在谴责撒玛利亚背教的根源及其特有的泉源时,亲自区分了水的分量(价值):祂说:“人若喝这水,还要再渴;人若喝我所赐的水,就永远不渴;我所赐的水,要在他里头成为泉源,直涌到永生。
-. Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares.
” 大公派:你提出这些,显然是为了把我们大公派描绘得如同撒玛利亚人一般,且没有洗礼。
iam ergo Donatistas in Samaritanos incipe speculari.
那么,现在你就开始将多纳图派视作撒玛利亚人来观察吧。
Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium non tenebant.
正如《列王纪》所载,撒玛利亚人的教义是这样的:他们敬畏上帝,同时又崇拜偶像;他们遵守神圣的律法,却绝不放弃父辈的谬误;他们拥有割礼的印记,却不与以色列人相联结。
hoc et uos facitis.
这也是你们所做的。
deum metuitis et figmentum luteum Donatum pariter colitis — et hic enim ex terra figuratus est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non uultis habere consortium.
你们敬畏上帝,同时又崇拜泥塑的偶像多纳图——因为他也是由泥土塑造而成的——;你们遵守神圣的律法,却不放弃父母的谬误;你们拥有洗礼的圣事,却不愿意与大公教会共融。
ecce uos eis per omnia similatis.
看吧,你们在一切事上都与他们极为相似。
sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo docente: qui semel lotus est non habet necessitatem iterum lauandi.
因此,正如当时撒玛利亚人的割礼不能受第二次一样,如今多纳图派的洗礼也不应当重复,因为主基督在教导说:“凡洗过澡的人,没有必要再洗。
circumcisio enim Samaritanorum baptisma significat Donatistarum, dicente apostolo: circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo.
”因为撒玛利亚人的割礼正是预示了多纳图派的洗礼,正如使徒所说:“你们受了不是人手所行的割礼,乃是脱去肉体情欲的割礼,就是在基督的割礼中,在洗礼中与祂一同埋葬。
quod autem ait dominus: qui biberit ex hac aqua sitiet iterum, non de baptismate, sed de terreno locutus est elemento.
”至于主所说的:“人若喝这水,还要再渴”,祂所说的并非洗礼,而是地上的物质元素。
nam si baptisma hic uellet ostendere, nullo modo a Samaritana muliere posceret bibere.
因为如果祂在这里想要指的是洗礼,祂绝不会向撒玛利亚妇人要水喝。
denique puteus ille non Samariae dictus est, sed Iacob, et utique Iacob non fuit haereticus, sed deo dilectus, semper carus, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius.
况且,那口井不叫撒玛利亚井,而是叫雅各井,而雅各绝非异端,而是上帝所爱、永远亲密的,他自己和他的儿子们以及他的牲畜都曾喝这井里的水。

词汇与语法注释

  1. 1religio tua — 使用抽象名词对第二人称的尊称。直译为“您的敬虔”,在上下文中代指“您”。
  2. 1quod bonum est tenete — 帖撒罗尼迦前书5:21(τὸ καλὸν κατέχετε)的拉丁语翻译。quod 是关系代词,结构上省略了先行指示代词 id,应理解为“tenete [id] quod bonum est”。
  3. 1uerbi ergo principium iam sumamus... — 《约书亚记》中攻打耶利哥(第6章)的寓意解释。一系列动词(sumamus, teneamus, geramus, petamus, circumdemus, concrepemus, conpellamus, condemnemus)均为表示劝诱或意志的虚拟语气现在时第一人称复数形式。
  4. 1tam obice forte prima fronte sumpsisti — obice 是 obex(障壁、障碍)的单数夺格,作为手段或性质夺格。与 prima fronte(乍看之下)连用,表示“你(将这些反驳)作为如此强力的障壁拿来使用”。
  5. 2ne sitientes animae ... error adduceret — ne 引导否定目的从句(“免得……”),与未完成过去时虚拟语气 adduceret 连用。主格 error(谬误)为主语,宾格 sitientes animae(干渴的灵魂)为直接宾语。
  6. 2Non habet — 意为“(圣经文本)不含有”。这是一种文献学上的常用表达,用以否定对方所引圣经段落(约翰福音7:38)字句的准确性。
  7. 2Regnorum libro — 指武加大译本之前的古拉丁语圣经中将撒母耳记和列王纪合称为的《诸王之书》(Libri Regnorum 1-4)。此处指记载了撒玛利亚人起源的《列王纪下》(第四书)第17章。
  8. 2domino Christo docente — 由夺格名词(domino Christo)和夺格现在分词(docente)构成的夺格独立结构,表示“在主基督的教导下”这一伴随情况。

引用这一段

奥古斯丁, 驳富尔根提乌斯小论 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070a.humanitext-lat1:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。