§21Quamobrem quid habet argumenti aestuans in utramque partem deliberatio modo in peccatum prona, modo in recte factum subuecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis conicere liceat? sed haec obscura esse et incassum ab animis lippientibus quaeri quisquis bonus rerum existimator est, uidet.
因此,当允许推测交替思考的如此多其他原因时,那在两边剧烈摇摆、时而倾向于罪恶、时而上升到正确行为的熟虑,究竟有什么论据,使我们被迫去承认两种灵魂的类型——其中一方的本性源于神,而另一方的本性则不然? 但是,任何一个对事物的优秀评估者都会看到,这些事情是晦暗不彰的,而且是被眼盲的心灵徒劳地探求的。
quare illa potius, quae de uoluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quae summa iustitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quae si auferuntur nobis, nihil est, unde disciplina uirtutis inchoetur, nihil, unde a uitiorum morte surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum haeresim falsam esse conuincunt.
因此,更应该说那些关于意志和罪恶所说的话,——我说的是,至高正义不允许任何使用理性的人忽视的那些话;如果这些话从我们这里被夺走,就没有什么能作为德行修练的开端,也没有什么能作为从恶德之死中苏醒的起点,——在反复思量之后,它们足够清晰且明白地证明了马尼教的异端是虚妄的。
§22Horum simile est, quod de paenitendo nunc dicam.
与这些相似的,是我现在要谈论关于忏悔的事。
nam ut inter omnes sanos constat et quod ipsi Manichaei non solum fatentur. sed et praecipiunt, utile est paenitere peccati.
因为,正如在所有健全的人中间所达成共识的,且马尼教徒自己不仅承认、甚至也命令的那样,忏悔罪过是有益的。
quid ego nunc in hanc rem diuinarum scripturarum testimonia, quae usquequaque diffusa sunt, colligam? uox est etiam ista naturae: neminem stultum rei huius notitia deseruit; hoc nobis nisi esset penitus insitum, periremus.
我为什么现在要为了这件事收集散布在各处的圣经见证呢? 这也是大自然的声音:没有一个愚蠢的人缺乏对这件事的认识;如果这没有在我们的内部深植,我们早就灭亡了。
potest aliquis dicere non se peccare: non sibi esse autem, si peccauerit, paenitendum, nulla barbaries dicere audebit.
有人可以说自己没有犯罪:但是,如果没有人敢于说,若犯了罪,自己不需要忏悔,那么就没有什么野蛮行为敢这样说。
quae cum ita sint, quaero ex duobus illis generibus animarum, cuius sit paenitere peccati? scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius, qui bene facere non potest.
既然如此,我要问这两种灵魂类型中,忏悔罪过属于哪一方? 我确实知道,这既不能属于那不能作恶的灵魂,也不能属于那不能行善的灵魂。
quare ut eorum uerbis loquar, si animam tenebrarum peccati peccati, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni.
因此,用他们的言语来说,如果黑暗的灵魂为罪忏悔,它就不属于至高邪恶的实质;如果是光明的灵魂,它就不属于至高善良的实质。
paenitendi enim adfectio illa, quae prodest, et male fecisse paenitentem et bene facere potuisse testatur.
因为那有益的忏悔情感,证明了忏悔者既作了恶,又本来能够行善。
quomodo igitur nihil ex me mali, si ego perperam feci? aut quomodo me recte paenitet, si ego non feci? audi partem alteram: quomodo ex me nihil boni est, cui bona uolunta. s inest? aut quomodo me recte paenitet, si non inest? quamobrem aut negent isti esse paenitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam uel imaginaria ratione pellantur, aut animarum duo illa genera, unum ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, discere atque docere iam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique desinent;
那么,如果是我做错了事,怎么会说我身上毫无恶呢? 或者如果我没有做,我又怎么会正确地忏悔呢? 听听另一方:在拥有善意的我里面,怎么会说我身上毫无善呢? 或者,如果里面没有,我又怎么能正确地忏悔呢? 因此,要么他们否认忏悔有很大的益处,从而不仅被从基督徒的名号中,也被从所有哪怕是虚构的理性中驱逐出去;要么他们现在就停止学习和教授那两种灵魂的类型——一种从中毫无恶,另一种从中毫无善。 如果他们这样做,他们就必定会停止成为马尼教徒。
nam tota illa secta ista bicipiti uel potius praecipiti animarum uarietate fulcitur.
因为那整个宗派都支撑在这双重的、或者说极危险的灵魂多样性之上。
§23Ac mihi quidem satis est sic scire, quod Manichaei errent, ut scio paenitendum esse peccati.
而对我自己来说,这样知道马尼教徒在犯错,就像我知道应该为罪忏悔一样足够。
et tamen si nunc amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos putat. conpellam iure amicitiae et ei dicam: scisne utile esse, cum quisque peccauerit, paenitere? sine dubitatione se scire iurabit.
然而,如果我目前由于友谊的权利,促使我那些至今仍认为应该听取他们意见的朋友中的某个人,并对他说:“你可知道,当任何人犯罪时,忏悔是有益的吗? ”他毫无疑问会发誓说自己知道。
si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichaeorum haeresim, desiderabisne amplius? quid amplius se posse in hac re desiderare respondeat.
那么,如果我以同样的方式让你知道马尼教的异端是虚妄的,你还会企求更多吗? 他会回答说在这件事上自己还能企求什么。
bene quidem huc usque.
到这里为止都很好。
sed cum ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illam propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis nexae consequuntur. remque totam ad conclusionem, qua illa euertitur secta, perduxero: negabit se forsitan scire utilitatem illam paenitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat, et potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus duas in nobis animas patrocinia propria singulis quaestionis partibus adhibere.
但是,当我开始展示那些以所谓的金刚石之锁链相扣而随那前提而来的确定且必然的道理,并将整件事带向推翻那宗派的结论时:他或许会否认自己知道那连有学问者和无学问者都无一不知的忏悔的益处,并且更倾向于声称,当我们在怀疑和熟虑时,自己知道我们体内的两个灵魂在为问题的每一方提供各自的辩护。
o consuetudo peccati! o comes poena peccati! uos me tunc a rerum tam manifestarum consideratione auertistis, sed non sentienti nocebatis; nunc uero in familiarissimis meis similiter non sentientibus me iam uulneratis torquetisque sentientem.
哦,犯罪的习惯啊! 哦,犯罪相随的惩罚啊! 你们当时使我偏离了对如此明显之事的思索,但你们是在我未曾觉察时伤害了我;然而现在,在我那些同样未曾觉察的挚友身上,你们已经伤害了我,并折磨着已经觉察到的我。
§24Adtendite ista, quaeso, carissimi; uestra ingenia bene noui.
我恳求你们注意这些,我最亲爱的人;我深知你们的才华。
si mihi nunc uos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora sunt quam quae ibi uel uidebamur discere uel magis credere cogebamur.
如果你们现在向我承认任何一个人的心智和理性,这些事情比我们在那里似乎正在学习、或者更确切地说是被迫去相信的事情,要确定得多。
deus magne, deus omnipotens, deus summae bonitatis, quem inuiolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, trina unitas. quam catholica ecclesia colit, subplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in omni conuictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas.
伟大的神啊,全能的神啊,至高良善的神啊,被信奉和理解为不可侵犯且不可改变是理所当然的神啊,大公教会所崇拜的三位一体啊,我作为在自己身上体验过你仁慈的人,伏地祈求:请不要允许那些自幼在一切交往中与我有极深共识的人,在对你的崇拜中与我产生分歧。
uideo maxime expectari hoc loco. quomodo etiam catholicas scripturas a Manichaeis accusatas uel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem, uel nunc defendi posse demonstrem.
我看到在这个地方,大家极度期待我:要么说明当时如果像我所说的那样谨慎,我会如何为被马尼教徒指控的大公圣经进行辩护,要么现在证明这些圣经是可以被辩护的。
sed in aliis uoluminibus deus adiuuabit propositum meum; nam huius iam, quantum arbitror, moderata parci sibi postulat longitudo.
但是在其他卷册中,神会帮助我的意图;因为据我看来,本卷适中的篇幅已经在要求对自己予以宽容了。