[IDEM libro trigensimo septimo ad edictum. ] §9.4.8.prSi seruus communis furtum fecerit, quiuis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur.
[同上,《告示评注》第三十七卷] 如果共有的奴隶犯下盗窃罪,任何一个共有人都要在损害投偿之诉中承担全部责任;我们正是适用这一规则。
sed non alias poterit is qui conuentus est euadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit seruum, nec ferendus est, si partem dedere fuerit paratus.
但是,被诉之人除非将奴隶整体进行损害投偿,否则不能免除诉讼估价的支付,且若他仅准备投偿自己的份额,则不应予以容忍。
plane si propter hoc, quod socii dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi diuidundo uel familiae erciscundae iudicio aduersus eos experietur.
显然,如果因为合伙人未准备投偿,他被判令承担全部责任,他将通过分割共有物之诉或分割遗产之诉向他们提起诉讼。
ante noxale sane iudicium acceptum poterit sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam quis possit dicere euenire, ut, dum pars eiue data amittat actionem: dominus enim pro parte factus non potest cum socio noxali experiri.
确实,在损害投偿之诉被接受之前,他可以通过转让自己的份额来获得免责,从而不必承担诉讼;尽管有人可能会说,结果是,当份额被给予原告时,原告便失去了诉权:因为成为部分所有人的人,不能与合伙人进行损害投偿之诉。
fortassis nec communi diuidundo agere possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, euidenti iniuria adficietur.
或许,由于在共有关系开始前所犯下的不法行为,他甚至不能提起分割共有物之诉;如果他不能,他将遭受明显的损害。
sed melius est dicere, competere ei communi diuidundo iudicium.
但更好的说法是,他享有分割共有物之诉的诉权。