[ULPIANUS libro tertio ad edictum. ] §9.4.5.prSi plurium seruus deliquerit omnibus ignorantibus, noxale iudicium in quemuis dabitur: sed si omnibus scientibus, quiuis eorum tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero contento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignorauit, qui scit detracta noxae deditione conuenitur, qui nescit, cum noxae deditione.
[乌尔比安,《告示评注》第三卷] 如果共有奴隶在所有共有人都不知情的情况下实施了不法行为,将对其中任何一人提起损害赔偿诉讼;但如果所有共有人都知情,则其中任何人都将承担责任而排除交出奴隶,就像多个人实施了不法行为一样,且不因满足了对其中一人的诉求而免除另一人的责任;但如果其中一人知情而另一人不知情,知情者在排除交出奴隶的情况下被起诉,不知情者则伴有交出奴隶被起诉。
§9.4.5.1Differentia autem harum actionum non solum illa est, quod qui scit in solidum tenetur, uerum illa quoque, quod, siue alienauerit seruum qui scit siue manumiserit siue decesserit seruus, dominus tenetur: sed si ipse dominus decesserit, heres eius non tenetur.
然而,这些诉讼的区别不仅在于知情者承担全部责任,还在于,无论知情者是转让了奴隶、释放了奴隶,还是奴隶已经死亡,该主人仍要承担责任;但是,如果主人本人死亡,其继承人不承担责任。