[POMPONIUS libro nono decimo ad Sabinum. ] §9.2.43.prOb id, quod ante quam hereditatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis Aquiliae actionem habes, quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit: dominum enim lex Aquilia appellat non utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur: nam isto modo ne ab eo quidem, cui heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit: neque ob id, quod tum commissum fuerit, cum in hostium potestate esses, agere postliminio reuersus poteris: et hoc aliter constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non poterit.
[蓬波尼乌斯,《萨宾评注》第19编] 在你接受继承之前,继承财产遭受了损害,即在你是其继承人的那个人死后所发生的损害,你基于此享有阿奎利亚法之诉:因为阿奎利亚法并不必然将损害发生时身为所有者的人称为“所有者”;因为若依此种方式,该诉权甚至无法从某人将继承其财产的人移转给该继承人;你亦无法在从敌方势力下通过万国公法权归还后,就你处于敌方支配期间所遭受的损害提起诉讼;而若不这样规定,对于将继承其父母财产的遗腹子们来说,将产生极大的不利。
eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis.
对于在同一时期被秘密砍伐的树木,我们也作如是观。
puto eadem dici posse etiam de hac actione quod ui aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos ea hereditas pertineret, si rescissent, prohibitum iri.
我认为,对于“基于暴力或隐秘”之诉,亦可作如是观,只要某人是在被禁止的情况下实施了该行为,或者显而易见他应当明白,如果那些将取得该继承财产的人知悉此事,他将会被他们所禁止。