[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.25.prProinde si occisus quidem non sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit.
[乌尔比安《告示注解》第十八卷] 因此,如果奴隶并非被杀而是自然死亡,即使某人自白[杀了该人],对于死者也不应承担责任,这才是更合理的。
§9.2.25.1Si procurator aut tutor aut curator aut quiuis alius confiteatur aut absentem uulnerasse, confessoria in eos utilis actio danda est.
如果代理人、监护人、保佐人或任何其他人自白,无论是自身造成伤害,还是不在场者[即其所代表的本人]造成伤害,均应向他们提起基于自白的有益诉讼。
§9.2.25.2Notandum, quod in hac actione, quae aduersus confitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur: nam nullae partes sunt iudicandi in confitentes.
应当注意,在针对自白者所提起的这一诉讼中,指派审判官并非为了对案情做出判决,而是为了进行评估;因为对于自白之人,已无须履行任何做出判决的职责。