[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.23.prInde Neratius scribit, si seruus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem uenire.
[乌尔比安《告示注解》第十八卷] 因此,内拉蒂乌斯写道,如果一个被指定为继承人的奴隶被杀,继承财产的评估价值也包括在内。
§9.2.23.1Iulianus ait, si seruus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis Aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae seruo competere non potuit: quae sententia uera est.
尤里安说,如果一个被遗言命令获得自由并成为继承人的奴隶被杀,无论是候补继承人还是法定继承人,都不能通过阿奎利亚法之诉获得继承财产的评估价值,因为这笔财产本就不可能属于该奴隶;这一观点是正确的。
pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum substituti uideretur: ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, et liber esset.
因此,[根据尤里安的观点,]仅对他的价格进行评估,因为这似乎只是候补继承人的利益所在。 但我认为,甚至连他的价格也不应进行评估,因为如果他是继承人,他也就应当是自由人。
§9.2.23.2Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione 'si Stichum manumisero' et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si uiuo testatore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur.
同一位尤里安写道,如果我是在“如果我解放斯蒂克斯”的条件下被指定为继承人,而斯蒂克斯在立遗言人死后被杀,我也将在评估中获得继承财产的价值;因为由于这起杀害,条件未能成就。 但如果他是在立遗言人生前被杀,则不进行继承财产的评估,因为我们要回溯到他在那一年中价值最高时的价值。
§9.2.23.3Idem Iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amisisset.
同一位尤里安写道,对被杀奴隶的评估应指涉他在那一年中价值最高的那个时间;因此,如果一个高价值画家奴隶的拇指被切断,并且在切断后的那一年内被杀,其主人可以提起阿奎利亚法之诉,并且必须按照他在连同拇指一起失去手艺之前的最高价值进行评估。
§9.2.23.4Sed et si seruus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaueram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea intererat fraudes serui per eum commissas detegi, non quanti noxa eius serui ualeat.
但是,如果一个在我的账目中犯有重大欺诈行为的奴隶被杀,而我曾打算对他进行拷问以便查出欺诈的共犯,拉贝奥非常正确地写道,应当按照揭露该奴隶通过其犯下的欺诈行为对我的利益价值来评估,而不是按照该奴隶身体本身的价值来评估。
§9.2.23.5Sed et si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto ualeret, priusquam mores mutaret.
但是,如果一个品行良好的奴隶在那一年内改变了品行并被杀,其评估价格将按照他在改变品行之前的价值计算。
§9.2.23.6In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem seruum facerent, haec accedere ad aestimationem eius dicendum est.
总之,必须指出,在奴隶被杀的那一年内,所有能使该奴隶更加值钱的利益,都应当计入对他的评估中。
§9.2.23.7Si infans sit occisus nondum anniculus, uerius est sufficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum uixit.
如果一个不满一岁的婴儿奴隶被杀,更正确的做法是这一诉讼即足矣,以便将评估指涉到他在那一年内生存的时间。
§9.2.23.8Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem uel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit.
众所周知,这一诉讼也授予继承人及其他继承人;但由于它是惩罚性的,除非继承人因该损害而变得更加富有,否则不得对继承人或其他承继人提起这一诉讼。
§9.2.23.9Si dolo seruus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat: et si lege Aquilia egerit, praeiudicium fieri Corneliae non debet.
如果奴隶是被故意杀死的,众所周知,主人也可以根据科尔内利亚法提起诉讼;如果他根据阿奎利亚法提起诉讼,不应对科尔内利亚法的诉讼产生先决性不利影响。
§9.2.23.10Haec actio aduersus confitentem competit in simplum, aduersus negantem in duplum.
该诉讼对承认者适用单倍赔偿,对否认者适用双倍赔偿。
§9.2.23.11Si quis hominem uiuum falso confiteatur occidisse et postea paratus sit ostendere hominem uiuum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, quamuis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet.
如果有人错误地承认自己杀死了一个活人,而随后准备证明该人还活着,尤里安写道,尽管他承认自己杀死了他,阿奎利亚法之诉仍不适用;因为自白在诉讼中唯一免除原告的内容是:原告无需证明是被告杀死了他;但此外,该人必须确实被某人杀死。